A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
. fuerint: quanto magis non deerit, ubi plures conveniunt Sacerdotes?“ Ac ut eam, quae intime animo nostro sedet sententiam pronuntiemus: ad excitandum sacratiorum litterarum amorem, et non interrumpendam earumdem culturam, videntur Nobis collationes pastorales perquam accommodatum perinde ac jucundum constituere medium. Si quis norit, in proximo fratrum congressu sententiam se rogatum iri, aut doctrinam aliquam sibi explicandam suisque rationibus muniendam, vel quaestionem ex improviso incidentem expediendam fore: an non quibusdam veluti stimulis impelli se sentiet ea sibi comparandi praesidia, quibus instructus exspectationi faciat satis? — Quis praeterea nescit, quam inobservata subrepat veritatum etiam gravissimarum et maxime necessariarum oblivio, nisi earum idemtidem refricetur memoria? Ubi vero id crebrius certiusque fit, quam in susceptis de rebus, quae dogmata, mores, ritusque Ecclesiae afficiunt, disputationibus? — Haustae in scholis notiones incompletae ac plerumque nutantes sunt, continuata industria perficiendae obfirmandaeque. Etsi enim quis curriculum theologicum non sine laude sit emensus: attamen, ut loquitur Benedictus XIV., 25) „satis non est, quod Moralis Theologiae scientiam (idem de aliis valet) semel percurrerit, perceperit, et palam etiam docuerit; sed requiritur insuper, ut continue excolatur, ut quae quisque didicit, animo penitus defigantur, et nova semper comparentur. “ Id autem magna ex parte praestant collationes, in quibus communicata nobiscum aliorum scientia atque experientia, id consequimur, ut quae manca in nobis sunt, compleantur, obliqua corrigantur, haerentia in superficie altius demittantur, et non raro ipsi novis felici compendio locupletemur cognitionibus. Nec sibi quisquam persvadeat, lectione haec omnia posse compensari. Quantumvis enim multum assiduae bonorum librorum lectioni tribuamus, nec cuiquam, qui proficere velit, eam negligere integrum judicemus: at nemo prudens dissimulaverit, multa legentis attentionem fugere, multa perperam intelligi, non pauca manere obscura, quae omnia instituta cum aliis non contentionis, sed veritatis comperi undae causa, concertatione, sarciuntur. Unde recte observat S. Isidorus Hispalensis: 26) „Cum sit utilis ad instituendum lectio, adhibita tamen collatione, majorem intelligentiam praebet, melius est enim conferre, quam legere: collatio siquidem docibilitatem facit; nam propositis interrogationibus cunctatio rerum excluditur, et saepe objectionibus latens veritas approbatur: quod enim obscurum aut dubium est, conferendo cito perspicitur.“ Accedit, dum enodanda quaestio in omne latus versatur, rationes ad eam illustrandam aut comprobandam congestae ultro citroque ventilantur, asserta aliorum accuratius inspiciuntur, nostra obmotis difficultatibus ac dubiis impugnantur, omnia ad veritatis lancem appenduntur: non raro evenire, ut nova subito in mente lux effulguret, privata meditatione numquam fortasse adipiscenda. Huc facit, quod S. Joannes Chrysostomus scribit:27) „Si lapis saepe ad lapidem concussus scintillas exsilire facit, tametsi nihil frigidius lapide, nihilque igne calidius, attamen concussio, victa natura ignem elicit; quod cum in lapillis contingit, multo magis idem fit et in animabus, quae mutuo atteruntur, et igne spiritus coalescunt." Nemo proinde ea doctrinae opinione aut ingenii acie sibi blandiatur, ut nihil emolumenti ex collationibus sibi contingere posse existimet; verissimum namque est, quod ait Cassianus: 28) „Saepe accidit, ut et ille interdum, qui acrioris ingenii scientiaeque majoris est, aliquid falsum mente concipiat; et ille, qui tardioris ingenii ac minoris est meriti rectius aliquid veriusque persentiat; et iccirco nullus sibi, quam46 2S) Instit. 32. et 102. — 26) Lib. 3. Sent. De summo bono c. 14. — 27) Serin. adv. Anom. 11. n. 4. — 28) Collat. 16. c. 12.