A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
ubi fieri possit, in omnibus vestrarum Dioecesium regionibus, instituantur opportunis regulis congressus de morum praesertim Theologia, ac de Sacris Ritibus, ad quos singuli potissimum presbyteri teneantur accedere, et afferre scripto consignatam propositae a Vobis quaestionis explicationem, et aliquo temporis spatio a Vobis praefiniendo, inter se disserere de morali Theologia, deque Sacrorum Rituum disciplina, postquam aliquis ex ipsis presbyteris, sermonem de sacerdotalibus praecipue officiis habuerit. “ Consulto haec copiosius nonnihil exponenda duximus, ut aequo cuivis rerum aestimatori perspicuum sit, collationes, de quibus Nobis sermo est, non tantum esse antiquissimas, sed et usu omnium paene terrarum receptissimas; quod quidem ipsum non leve praejudicium est, tum Ecclesiae genio eas vehementer respondere, utpote secus tot Conciliorum suffragiis haud commendandas: tum singulare momentum insignemque utilitatem iisdem inesse debere. Ratum igitur exploratumque est, quod vir doctus e vero animadvertit: Nullam proximis saeculis habitam Synodum aut provincialem aut dioecesanam fuisse, quae legem de coetibus istis, cum in urbibus tum in dioecesi habendis non tulerit, aut latam semel non confirmaverit. Quin etiam Episcopis omnibus praescriptum fuit, ut in relationibus de Ecclesiarum ipsis commissarum statu de legis hujus observatione referrent. Nam in Instructione Sacrae Congregationis Concilii pro Episcopis, Primatibus et Patriarchis super modo conficiendi relationes de statu suarum Ecclesiarum, quas occasione Visitationis Sacrorum Liminum, eidem S. Congregationi exhibere tenentur, § 3. n. 14. legitur: „An habeantur Conferentiae Theologiae moralis, seu casuum conscientiae, et etiam Sacrorum Rituum, et quot vicibus habeantur, et qui illis intersit, et quinam profectus ex illis habeatur. “ 20) Quae dum Nobis quoque, Sacra Limina salutantibus, proposita esset quaestio: quantum quidem ad praeteritum tempus attinet, negativum depromere debuimus, de- promsimusque responsum; at simul appromisimus fore, ut illae interposita Nostro sollicitudine in hoc pariter Dioecesi locum habeant. Atque ex his simul liquet, neutiquam parochorum relictum esse arbitrio, velintne an nolint congregationibus his intervenire; jus namque esse Episcopis eos ad hoc cogendi, docet Benedictus XIV 21) producto sequenti S. Congregationis Concilii declaratione: „Congregatio censuit, Episcopum cogere posse ad interessendum congregationi casuum conscientiae parochos tam saeculares, quam regulares curam animarum exercen- tes.“ 22) Nec nisi ex hoc jure potest explicari, jam in Concilio Aquileiensi a. 1596 23) et non paucis recentioribus Galliae Italiaeque synodis mulctam pecuniariam in obni- tentes fuisse dictatam. Sed jam ad ea provehimur, quae utilitatem collationum persuadeant. Sane amplissimi sunt, summoque studio expetendi fructus, qui ex congregationibus ecclesiasticis rite ordinatis in Curatos singulos aeque ac rempublicam christianam redundant, quorum aliquos carptim indigitare, non abs re futurum arbitramur. Supersedemus quaesito verborum apparatu describere exornareque dignitatem, quam virorum publico Ecclesiae ministerio insignium, ac de rebus religionem salutemque mortalium attinentibus deliberantium conspectus suapte natura praesefert. Quidni Deum ipsum tali consessui praesidere credamus? „Si enim, ut ait S. Gregorius M., 24) Deus adesse dignatur, ubi duo vel tres 20) Lucii Ferraris, Prompta Bibi. Romae 1785 verb. Congregationes Cleri. — 21J Instit. 103. n. 9. — 22) Maupied, Juris can. univ. comp. Tom. 1. part. 3. 1. 3. c. 8. etl. 6. c. 10. —23) Tit. 18. De Vicariis foranensibns. — 24) Lib. 7. epist. 11. ad Siagrium.