A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
JTr. jr. Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! Novi anni, quem paucos ante dies occepimus, imo totius vitae nostrae negotium esto, ad id omni virium contentione incumbere, quod secundum divinum Salvatorem ') „unum est necessarium." In lioc curando non est locus morae, non constq # oni, sed cum Propheta sincere dicendum est: 2) „dixi nunc coepi: haec mutatio dexterae Excelsi." Quia spiritus ubi vult, spirat, nec potest, quando vult, qui quando poterat noluit operari. Et ut graviter dixit S. Gregor. Naz.: 3) „Pari vitio sunt promptitudo ad vitium, et segnities ad virtutem." Hinc ille, qui se viam et veritatem et vitam esse asseruit, ac probavit, ad continuas et indefessas pro animae salute excubias crebra inculcatione hortatur, quia nescimus, qua hora Dominus venturus sit, quia nescimus diem neque horam, quia qua hora non putamus, Filius hominis veniet. „Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate." 4) Scimus salutis opus in S. Scripturis sortis nomine saepe vocari, quia opportunitatis, sive occasionis rationem habet, quae tota vigilantia oculatissimi Studii prendenda est. Jam Seneca sapienter observavit: 5) Non tantum praesentis, sed vigilantis est occasionem observare properantem, Itaque hanc circumspice, si videris, prende. Simus semper parati, ne clausa semel janua, inter virgines illas iatuas computemur, quibus novissime venientibus dixit sponsus: „Nescio vos." tí) „Ergo dum tempus habemus, operemur bonum." * 7) Cogitemus non in hominis, sed in Dei manibus vitae mortisque aeternae sortes esse, proindeque falsam ejus esse securitatem, qui sic de sua salute decernit, ac si foret in propriis duntaxat manibus constituta: „Caute ambulemus, redimentes tempus" 8) solicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, 9) cui servire regnare est; orationi instantes, 10) ut misericors Deus faciat nos Sacerdotes sine macula, legem suam die ac nocte meditantes et observantes. Sanctificet corda nostra virtute Spiritus Sancti sui, sicut sanctificavit corda Apostolorum, ut simus templum Dei vivi, „exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum." n) Illud Sapientis nos Sacerdotes semper ante oculos habeamus: „Recupera proximum tuum secundum virtutem tuam, et attende tibi." 12) „Quia electi ‘) Luc. 10. — Ü) Psalm. 76. 11. — 3) Orat. 40. - <) Mare. 13. 36. 37. — 5) Epist. 22. — «) Matth. 25. 12. — 7) Gal. 6. 10.— 8) Ephes. 5. 15. 16. — Rora. 12. 11. 12. — '<>) Ibidem.— •>) Tit. 2. 13. 14. — «) Eccl. 29. 17. 1 Nr. 210. Unum est necessarium et hoc indesinenter quaerendum.