A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

2 et boni Pastores, ut egregie docuerat S. Gregor. M., *) sic lucra aliorum expetunt, ut sui nulla damna patiantur. Pleni quippe in se ipsis, sunt effluentes aliis, et de abun­dantia sui sic aliis tribuunt, ut suae plenitudinis aliquid non amittant. Sic aliis praebere oleum nituntur, ut a se fomenta luminis non tollantur, ut dum alios illuminant, se non exstinguant." Absit autem, ut a fortiter premenda virtutis via, a constanter curando salutis negotio, seu quod idem est, a fideliter exequendis pastoralis nostri muneris par­tibus vel deterreamur improborum dicteriis, vel retrahamur aliis quibusvis obstaculis. Quia, ut dudum observaverunt ac etiam expresserunt sapientissimi sanctissimique viri, semper infestae luci sunt tenebrae, et quemadmodum vermis fructus magis maturos, ita malitia eos plerumque arrodit acerbius, qui sunt meliores. Nihil itaque pensi habendum, si de nobis ii loquantur male, qui nihil faciunt bene. Denique ubi plura sunt obstacula, ibi abundantior est Dei gratia. 2) Dominus Jesus Christus cum spiritu Vestro. Gratia Vobiscum. Amen. :i) Jaurini, in Octava Epiphaniae D. N. J. C. die 13. Januarii 1863. Nr. 217. Pro vacanti­bus parochiis Nagy-Marton et Bánhida concursus publicatur. Duo rursum parochi hujus Dioecesis supremum diem obierunt, nimirum Josephus Pol­gár, Parochus oppidi Nagy-Marton, 28. Decembris 1862 anno aetatis 63; et Micliael Makara, Parochus Bánhidaensis, 4. curr. anno aetatis 61, quorum animas piis omnium Dioecesis Sacerdotum suffragiis commendo. Pro vacantibus beneficiis parochialibus Nagy- Martonensi et Bánhidaensi, quorum prius ad jus patronatus Celsissimi Principis Pauli Eszterházy, posterius autem Excellentissimi D. Nicolai Comitis Eszterházy pertinet, prae­sentibus concursum usque finem mensis Februarii b. a. valiturum publico. Jaurini, die 15. Januarii 1863. Nr. 218. Ludirectoralis statio in Keresztény vacans concursui exponitur. Pro vacante ludirectorali statione in filiali ad matrem Ujkér pertinente possessione Keresztény praesentibus concursum, usque finem mensis Februarii h. a. duraturum in­dico, cujus emolumenta e fassione anni 1857. eruta sunt sequentia: 1. 14 jugera agrorum per 1200 □ org. 2. Prata 800 □ org. 3. 10 metretae tritici et 4 metretae siliginis. 4. 2 i/2 orgiae ligni focalis. C. M. 5. A Communitate didactrum . 20 fi. — xr. 6. A Communitate pro schola Dominicali 15 fl. — xr. 7. Organoedo competunt a Communitate 4 fl. — xr. 8. Titulo Stolae . . 3 fl. 12 xr. 9. Lecticale . . . 5 fl. 22 xr. Statio est labii hungarici, Patronus nullus. P In Cap. 9. Lib. 1. Reg. — i) V. quotid. piet, exercit. Sacerd. Cath. p. II. — 3) Timoth. II. 4. 22.

Next

/
Thumbnails
Contents