A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
riíie Cardinalis Petrus Pázmány collegit synodis, nihil esse obvium, quod collationes servari praecipiat. Sed desinet mirari, qui perpendat, quanta ea tempestate patria nostra laboraverit sacerdotum penuria, quae quidem tanta fuit, ut ipsa synodus provincialis Tynaviensis anni 1633 in actis primae diei questa fuerit: „Praecipua calamitas spiri- tualis Ecclesiae ungaricae ortum habere videtur ex defectu sacerdotum. Nam in plurimis locis nulb habentur sacerdotes." 15) Si ad tempora viciniora nobisque proxima respicere lubeat, facile deprehendemus, solertiam et zelum in ordinandis congressibus decanalibus nedum deferbuisse, verum etiam crevisse. Quod Concilium provinciale Romanum sub Benedicto XIII. a. 1725 celebratum monuit. 16) „Operae pretium ducant Episcopi, omnemque curam ac diligentiam adhibere non desistant, quousque congregationes tum in civitatibus, tum in dioecesibus per omnes de clero, sacris initiatos habeantur": id enimvero frequentissimis Episcoporum mandatis, et synodorum decretis hac nostra recentissima aetate cumulatius fere ac umquam alias vulgatis, egregie praestitum laeti conspicimus. Aliquos saltem ex plurimis rei hujus testes appellare liceat. Synodus dioecesana Caesenatensis anni 1825 cap. 6. cautum vult, ne in dioecesi collatio praetermittatur, ad quam praemoniti clerici et presbyteri universi accedant; injuncta Vicariis foraneis negligentes Episcopo denuntiandi obligatione. Similia decernunt Perusina a. 1834 c. 22. Pinarolensis a. 1842 c. 20. Sabina a. 1845 part. 4. cap. 6., quae decimo quovis quinto die, et Portuensis a. 1846 part. 3. cap. 1. n. 21., quae singulis mensibus semel eam institui mandat. Porro Alba- nensis a. 1847 cap. 14. n. 7. Vapincensis a. 1853 part. 2. cap. 3. Molinensis ejusdem anni tit. 2. art. 1. Sed et venerandus Episcoporum Vindobonae anno 1849 congregatorum consessus, dum »de adminiculis deliberaret, queis post sopitos temporis illius turbines, religioni et Ecclesiae consuleretur, praecipuam in revehendis restaurandisque collationibus, quas pastorales vocant, operam ponendam censuit. 17) Unde Concilium provinciale Viennense a. 1858 tit. 6. cap. 6.: „Constituit, ut collationes pastorales per totum provinciae ambitum instituantur et debita diligentia habeantur. Antistitum singulorum erit, statutis prospicere, ut conventus hi quam uberrimos fructus ferant." Concilium denique provinciale Strigoniense, itidem anno 1858 adunatum, decretis suis, quae postulatis aevi praesentis sapienter attemperata condidit, isthoc quoque inserendum putavit tit. 6. cap. 3.: „In singulis dioecesium regionibus, seu ut apud nos vocantur, districtibus Vice-Archi-Diaconalibus, congressus habebuntur. In his thema theologicum, quod cujus- vis anni initio ab Ordinario proponetur, quodve quivis sacerdos usque quinquagesimum aetatis annum, nisi ab Episcopo ob graves rationes dispensetur, elaborare debebit, discutietur. Elaborata singulorum in scriptum redacta, post concertationem in corona iratrum institutam, Ordinariatui exhibebuntur." Subnectimus adhuc, quoniam apprime huc faciunt, luminis et auctoritatis plena Summi Pontificis Pii IX. verba ad Antistites Imperii Au- striaci directa, 18) quibus paterno, ut solet, affectu, voluntatem suam, quae piis morige- risque filiis legis instar est, ita expromit: „Ne in sacerdotibus, qui doctrinae et lectioni attendere debent, quique obstricti sunt officio docendi populum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, et ministrandi Sacramenta, i9) sacrarum disciplinarum studium umquam restinguatur aut languescat industria, optatissimum Nobis est, ut a Vobis, 15) Péterffy, 1. c. p. 328. —* I6) Tit. 15. cap. 9. — ’7) Card. Rauscher, Hiertenbriefe, Predigten, Anreden, p. 102. — 18) In Litter. „Singulari quidem“ 17. Mart. 1856. — 19) Concil. Trid. Sess. 23. cap. 14. de reform. 44