A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

43 et in scriniis cujusque decanatus custodiendo describantur. Utque sacerdotes universim ad sacratiorum litterarum studia vehementius incenderentur, voluit idem Concilium, ut in quacunque parochia quinque saltem essent presbyteri, eos in singulas hebdomadas parochus bis congregaret; atque ad privatas has sacerdotalis studii exercitationes cleri­cos etiam juniores intra paroeciae ambitum degentes adhiberet. In Concilio Mediolanensi IV. 1() lex de collationibus menstruis eo modificata est, ut mensibus Decembri et Ja­nuario ob dierum brevitatem et itinerum difficultatem eas suspendere fas sit, dummodo aliis deinceps mensibus, quicquid intermissum est, sarciatur. — Concilium Rothomagense a. 1581 etsi vetustissimam esse declaraverit kalendarum celebrationem: tamen ob abusus, qui in eas invaluerunt, tres tantum retinendas statuit. In Concilio Remensi a. 1583 defi­nitum : duas non plures quolibet anno habendas kalendas, „ne clerus nimio labore et sumtu gravetur." In Concilio Aquensi a. 1585 Decanis impositum, ut suo quisque in tractu menstruas haberet collationes. Concilium Tolosanum a. 1590 decreta S. Caroli Borromaei de Vicariis foraneis sua fecit et publicavit. Concilium Mechliniense a. 1607 satis esse duxit, si una in singulos annos indiceretur collatio, die ab Episcopo defigenda. Ne vero quae domi nostrae hoc obtutu salubriter constituta fuerunt silentio praeteriisse videamur, juvat ea paucis delibare. Equidem jam in Synodo Szabolcsensi circa annum 1092 sub S. Ladislao rege, et in Strigoniensi circa annum 1114, regnante Colomanno, celebratis, mentio fit kalendarum; sed quum illic diserte de collationibus nihil statuatur, nolumus inde praesidium argumento, quod heic tractamus, petere; tanto etiam minus, quod canon 47 Synodi Strigoniensis incertae sit lectionis; neque proinde refragabimur, si quis de profanis et ludicris festivitatibus, quae kalendarum nomine ve­niebant, et plurimis Ecclesiae legibus confixae proscriptaeque fuerunt, 12) ibidem agi acrius contendat. Ast Synodus Veszprimiensis, quae a. 1515 a Petro Berisloo Episcopo Veszprimiensi coacta, praeside Joanne Statilio consedit, in Constitutionibus synodalibus alia inter haec habet: „Mandantes omnibus et singulis Vice-Archi-Diaconis, ter in anno debeant facere congregationem in suis vicariis specialiter, pro publicandis praesentibus Constitutionibus synodalibus, quibus publicatis, debeant inquirere de moribus et vita ple- banorum sibi subjectorum, et de occupatione rerum Ecclesiarum (sic) ac de ordinatis in Curia Romana, vel legati, aut alias extra Ecclesiam Veszprimiensem; deinde omnia in scriptis sub sigillo mittere eorum Archi-Diaconis vel Vicario Veszprimiensi/' Et post pauca: „Item quod sub poena excommunicationis latae sententiae, et privatione benefi­ciorum, eos Arclii-Diaconi praesentes per se, absentes autem per substitutos suos tenean­tur et debeant sollicitare Vice-Archi-Diaconos ipsorum, ut tribus vicibus in anno faciant convocationem in vicariis eorum." 13) Synodus vero provincialis Tyrnaviensis a. 1638 sub Emerico Losi habita, cap. 5. n. 7. decrevit: „Expediet ordinationem fieri in synodis dioecesanis, ut in singulis districtibus Vice-Archi-Diaconatuum, si non singulis mensibus, saltem in qualibet quarta parte anni congregationes parochorum habeantur, in quibus de casibus conscientiarum, de cura animarum, de cultu Ecclesiarum, de plebis aedifica­tione juvanda, de modo regendi Ecclesias, administrandi sacramenta, ac de aliis ad pro­movendum cultum divinum pertinentibus, piae consolationes ac collationes fiant et insti­tuantur." 14) Mirum fortasse cuiquam videri possit, in repetitis, quas immortalis memo- **) **) Part. IL cap. 14. — ,a) Dufresne, Glossar. 1. c. — 13) Car. Péterffy, Sacra Concilia Ecclesiae rom. cath. in regno Hung. Part. I. p. 237. — ,4) I’éterfly, 1. c. Part. II. p. 364. 10*

Next

/
Thumbnails
Contents