A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
42convenirent, ibique solitas orationes explerent, suasque ecclesias ad tempus reviserent." Atto autem Episcopus Vercellensis eodem saeculo decimo, lios conventus in sua dioecesi instituens, simul scopum, quo collimare debeant, et quid in iis fieri oporteat, declarat liis verbis: 6) „Experimento didicimus non minus bonam collationem, quam etiam lectionem prodesse: unde a praesenti statuimus, ut per singulas plebes singulis kalendis omnes presbyteri seu clerici simul conveniant, ut de fide ac sacramentis divinis, seu de vita et conversatione, et singulis officiis ad eos pertinentibus communiter tractent." Succedente aetate plura semper apertioraque se nobis offerunt documenta, e quibus collationes pastorales sedulo frequentandi obligationem clericis inculcatam atque adursam fuisse intel- ligimus. In Charta anni 1087 apud Sammarthanos in Abbatibus Vallis secretae legitur: „Cujus petitioni dominus Episcopus assentiens ... illud altare ordinavit, ita quidem salva justitia in synodis et kalendis, ut sacerdos illius loci Praelatis suis obediat, sicut antea." Id est, ita ut presbyter loci illius, sicut ceteri decaniae sacerdotes, per singulas kalendas convenire teneatur. 7) In Concilio Londinensi a. 1237. can. 2. Archi-Diaconis injungitur: „Sint solliciti frequenter interessé capitulis per singulos decanatus." In Lam- bethano a. 1261 jubentur Archi-Diaconi et Decani in suis capitulis perstringere clericos tonsurae fastidiosos. Et concilium apud Pontem Audomari a. 1279 sic habet: „Statuimus etiam ... ut clerici moneantur in synodis, in ecclesiis cathedralibus atque parochialibus, et etiam a Decanis ruralibus, in suis kalendis, ut ipsi tonsuram et habitum deferant clericis congruentes. “ Solebant vero hae collationes quovis mense, primaque mensis die, nisi festivitas in eam incidisset, haberi, ut constat e Synodo Excestercensi a. 1287 cap. 31. ita decernente: „De mense in mensem capitula celebrentur, nisi festa vel alia impedimenta, quae occurrunt, hoc minime patiantur." Ceterum idem dudum ante Capitularia Hincmari praescripserunt: „Semper de kalendis in kalendis mensium, quando presbyteri de decaniis simul conveniunt, collationem habeant." 8) In Concilio Rothomagensi a. 1331 c. 11. sancitum: „Singuli Dioecesani in suis synodis, et Decani in suis capitulis seu kalendis exponant casus Sedi Apostolicae et Dioecesanis reservatos." Concilium Coloniense a. 1536 can. 19 praecipit: „Archi-Diaconi et Decani rurales in suis deinceps synodis, quae sancita fuerint in provinciali seu episcopali Concilio, publicabunt. In Italia, quum Dioeceses arctioris plerumque essent circumscriptionis, collationes pastorales aliquanto serius irecrebuerunt. Primus in iis instituendis stabiliendisque S. Carolus Borromaeus insignem explicuit zelum atque industriam. In Concilio namque Mediolanensi I. constituit: „Ut Episcopus deligat aliquot probatos sacerdotes, quibus singulis imposito Vicarii foranei nomine, tribuat certas regiones dioecesis suae. ... Hi autem Vicarii regionis, sibi per Episcopum commissae, presbyteros cujuscunque conditionis, curam animarum habentes, semel singulis mensibus, modo in unam, modo in aliam ejus regionis parochialem Ecclesiam cogant, idque in orbem eodem ordine semper faciant." 9) His in Concilio Mediolanensi H. additum, 10) ut Vicarii foranei quaestiones in conventibus illis disputatas, aut si quae praeterea incidissent, quae sufficienter illic expediri non potuerunt, eas omnes litteris consignatas quamprimum ad Episcopum referrent, cujus judicio vel comprobatae vel dilucidatae, in codice ejus rei nomine confecto 6) Opp. Attonis, ed. Migue. c. 29.— 7) Dufresne, Glossar. med. et infimae latinit. Paris, 1733 toni. III. verb. kalendae. — 8) Part. III. cap. 1. — 9) Acta Ecclesiae Medio). Bergom. 1738. Part. I. p. 22. — 10) Tit. 2. decret. 30.