A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
abutitur? Absit,— absit VV. FF. ut ejusmodi piaculo nos implicantes „thesaurizemus nobis iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundumopera ejus.“ J) Umquamne igitm' functionibus muneris pastoralis, aut quibuscumque demum bonestis occupationibus obruemur adeo, ut justam inde neglecti pensi canonici causam praetexere possimus? Proh! quanta negotiorum amplissimorum mole, queis curis distentos ac vix non oppressos novimus sanctos viros Franciscum Xaverium, Bartholomaeum de Martyribus, Carolum Borromaeum, Robertum Bellarminum, Caesarem Baronium, Franciscum Salesium, Vincentium a Paula. Quis nostrum se his Ecclesiae luminibus et virtutum heroibus nedum aequiparare, sed vel comparare audeat? At vero illi inter ingentes ac propemodum infinitos, quibus distringebantur, labores, se ab officio divino dispensandos minime existimaverunt; idue nos licere nobis credemus? — Neque etiam persuadeamus nobis officium canonicum orationibus aliisque pietatis exercitiis proprio susceptis arbitrio sarciri compensarique posse. Illud enim lege Ecclesiae gravissima, cui nos dum sacris initiaremur ordinibus, pacta fide sponte subjecimus, exsolvendum incumbit; quidquid ergo oramus aliud, si negligamus quod lege jubemur, peccato fimus obnoxii. Et quod tandem precationis genus illi arridebit, qui pensum Breviarii habet in fastidio? An non verendum, ne ille religiositatis suae faciat naufragium? Quod quidem vir doctus aeque ac pius 2) asserere non dubitat dicens: „Ex numero eorum, qui Breviarium contemnunt, vix unum deteges, qui aliis pietatis exercitiis sedulo incumbat.“ Si quid fortasse praesertim in psalmis occurrat, quod obscurum salebrosumque videatur, id nihil offensionis habere poterit, si assidua, ut decet, intelligendae scripturae sacrae solertia impendatur, et quod caput est rei, si animus rite comparatus ad orationem afferatur. Ut enim scite observat Hugó a S. Victore: 3) „Quaecumque sint verba orantis, absurda non sunt, si tantummodo ad hoc competenter proferri possint, ut vel orantis affectum ad amorem Dei excitent, vel (quod amplius est) si jam amore ejus flagrat, excitatum demonstrent.“ Atque haec sunt VV. FF. quae Vobis hac occasione proponenda duxi, ut vestrae qua in Deum flagratis pietati novas subjicerem faces, Vosque paterne hortarer obtestarerque, ut omni quo licet studio ac diligentia horas canonicas persolvere satagatis, „quarum celebritate et frequentia in militanti Ecclesia, triumphantis figura tamquam exemplaris imitatione exprimitur.11 4) „Psalmus enim est vox Ecclesiae . . . angelorum opus, coelestis reipublicae in commune proposita functio, spirituale thymiama.“ 5) At memineritis una, orationem tum solum penetraturam nubes, Deoque fore acceptam, si omnis vitae ratio ei concinat. „Quid enim prodest quia hymnum cantat lingua tua, si sacrilegium exhalat vita tua.u 6) „Quapropter, carissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, caritate perfecta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, conservantes fortiter dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis.“ 7) Et nunc commendo Vos Deo, qui potens est abundare facere omnem gratiam suam in Vobis. Datum Jaurini Dominica Septuagesimae in 1-mam Februarii incidente 1863. Joannes m. p. Episcopus. *) *) Rom. 2. 5. 6. — ®) Stapf Theol. mór. Tóm. II. p. 115. edit. a. 1832.— 3) De modo orandi c. 4.— 4) Cone. Aquileiens. a. 1586. tit. de div. off.— 5) S. Rasilius in Prooem. Ps. — 6) S.Augustin. in Ps.102. — 7) Ven. Reda Serm. 18. de Sanet.