A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

15 Wr. III. Inter sanctitatis assequendae media non meo solum, sed unanimi sanctitate insignium virorum calculo, efficacis sima profecto sunt spiritualia exercitia, ad quae S. Quadragesi­mae tempore instituenda iteratis vicibus Yos VV. FF. et FF. provocaveram eo cum effectu, ut paucis demptis, voci Episcopi animarum vestrarum obsequeremini. Ad illa secundum morem alias commendatum et a Vobis frequentatum, hac quoque vice Vos- TT 1 i ^ ^-Cininrfi -yT/ , . . paterne hortor. Valebunt illa ad ^spiritum mentis nostrae, ad resuscitandam gratiam, quam in sacra ordinatione cum impositione manuum presbyterii accepimus, ad novas vires resumendas, ad sancte, digneque Deo ministerium nostrum implendum. Fugiamus itaque ad tempus de medio Babylonis, soli cum solo Deo de gravissimo salutis nostrae negotio tractaturi, audiamus quid loquatur in nobis Dominus, cujus, teste S. Bernardo, vox non auditur in foro, non sonat in publico, et qui secretum vult oculum, secretum quaerit auditum. In sacro secessu imperfectum nostrum videbunt oculi nostri, videbimus, quanta sit animae nostrae miseria, quam profunda sint cordis nostri vulnera, ibi demum praeteritas sarciemus ruinas, atque ad poenitentiae convolabimus Tribunal, ubi possumus et praeteritis satisfacere damnis, et in praesenti obtinere gratiam, et futuram fiducialiter praestolari gloriam. Jaurini, die 1. Martii 1863. Nr. 842. Spiritualia exercitia com­mendantur. Exc. R. Locumtenentiale Hungaricum ope Intimati ddto 21. Januarii hujus a. Nr. 91618 significat, graeco-catholicis incolis possessionis Flosszuaszó, in Comitatu Krasznaensi, facultatem, unius anni spatio duraturam, concessam fuisse scopo restaurandae suae Eccle­siae, quae ruinam minatur, caritati va subsidia in toto Hungáriáé Regno colligendi. Jaurini, die 1. Martii 1863. Nr. 843. Hosszuaszó- ensi pro Ecclesia restauranda subsidia colliguntur. Per translationem D. Stepliani Milkovits ad parochiam Vulka-Pordány ensem parochiale beneficium Ottovaense, quod ante tenuit, Patronatui Ceis. Principis Pauli Eszterházy ob­noxium de jure et facto vacans redditum est, pro quo praesentibus concursus usque finem mensis Aprilis duraturus publicatur. Jaurini, die 1. Martii 1863. Nr. 844. Vacans paro­chiale benefi­cium Ottova­ense concursui exponitur. Statio docentis in scholae Tóváriensis ad parochiam oppidi Tata pertinentis 1. Classe, quae praeter hospitium et sufficiens ad calefaciendum lignum 200 fi. a. v. pro institu­tione pubis scholaris, et 25 fi. a. v. pro pulsu organi in Ecclesia PP. Capucinorum infert, in vacantiam recidit, pro qua praesentibus concursus usque 15. mensis Aprilis duraturus 4 Nr. 845. Pro statione docentis 1-ae Classis in Tó­város concur­sus indicitur.

Next

/
Thumbnails
Contents