A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

13 ricis haud ignoranda. Sic autem loquitur: „Ex proximo Concilio Lateranensi ea salu­bris sanctio emanavit, ut quicumque habens beneficium ecclesiasticum cum cura et sine cura, si post sex menses, quam illud obtinuerit, divinum officium, legitimo cessante impedimento, non dixerit, beneficiorum suorum fructus, pro ratione omissionis officii, et temporis, suos non faciat, sed eos, tamquam injuste perceptos, in fabricas ipsorum beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur.“ E mente Concilii non secus ac Pontificis, restitutio fructuum a clericis pensum canonicum non persolventibus, fieri debet in conscientia, ante sententiam judicis declaratoriam. Cum enim et Concilium et Pontifex diserte dicant, clericum, qui horas canonicas omittit, proventus non facere suos; sed illos retinere injuste; adeoque obligari ad illos in fabricam beneficii vel eleemo­synas erogare: quis non videat, ante quamcumque judicis sententiam restituendum esse in conscientia id quod suum non est, sed alienum, et quod injuste retinetur? Quae in productis Conciliis super exacta piaque persolutione officii divini san­cita fuere, eadem a subsequis omnium regionum Synodis provincialibus dioecesanisque certatim acceptata sunt. Sane ut exteras silentio premam, ipsae quae domi nostrae ha­bitae sunt Synodi id evidenter docent. Sic Synodus Budensis a 1279 sub Ladislao 4 rege, praeside Philippo Firmano, cap. 22 et 45 obligationem recitandi officii divini egregie evolvit, et in negligentes poenas dictat. Idem praestitum a Strigoniensi a 1450 Scepusiensi 1460, altera Strigoniensi a. 1493 etc. atque alias inter etiam ab ea, quae in hac Dioecesi nostra a. 1579 celebrata fuit; inde quoque memoratu digna, quod irre­fragabile sit publicatorum in patria nostra Concilii Tridentini decretorum documentum. Jam si quis vel pauca haec, mente praejudiciis non anticipata, expendat, quidni fateri cogetur» vix aliud esse disciplinae caput, quod Ecclesia a ministris suis aut sanctius observatum, aut diligentius frequentatum cupiat, quam officii divini recitationem. Quam quidem etiam Summi Pontifices a Pelagii II. aetate ad nostra usque tempora ma­jorem in modum ingeminare commendareque, interposita omni sua auctoritate, non de­stiterunt. Ita sanctissimus Pater ac Dominus Noster Pius IX. PP. antecessorum suorum Constitutiones brevi velut anacephalaeosi complexus, in prima sua ad orbis Episcopos Encyclica ') viros ecclesiasticos monitos vult: „ut canonicas horas ex Ecclesiae prae­cepto persolvant, quo et divina sibi auxilia ad gravissima officii sui munera obeunda impetrare, et Deum christiano populo placatum ac propitium reddere possint.u Unde si verum est, legibus Ecclesiae reverentiam deberi et obedientiam, eumque qui Ecclesiam non audit, habendum ut ethnicum et publicanum; si verum est, Ecclesiae arma in precibus potissimum consistere; ipsamque sacerdotii ideam, oratione ab ea sejuncta, pe­nitus convelli, et in vanam dilabi umbram: quis nisi desipiat, de gravissima officio'di­vino perfungendi obligatione ambigat? Quis eam citra inverecundiam, insignemque te­meritatem cavillari praesumat? Omnes qui de rebus ad morum doctrinam pertinentibus agunt auctores, in eo consentientes sunt, ut affirment, noxae lethalis reum fieri, quis­quis quotidiano officii penso se subducit; quia legem in materia gravi, eademque gra­viter praecepta praevaricatur. Quid quaeso, de Sacerdote ac pastore animarum sen­tiendum Vobis videtur, qui conscientia peccato onusta, nec expiata, immo in dies ma­gis inquinata ad tremenda mysteria accedere, et instituta coelestia tractare non perhor­rescit? Qui fructus beneficii, quos, cum suos non fecerit, restituere teneretur, injuste retinet, iisque in commoda vel plane oblectamenta sua per genus quoddam usurpationis 3 *) 9. Nov. 1846.

Next

/
Thumbnails
Contents