A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

121 Domino eorum clementissimo, ut tam sua, quam sacrae Majestatis Caesareae Auctoritate agat apud Sanctissimum Dominum nostrum, quo Sanctitas sua Generale Concilium pro complanandis omnibus differentiis, variisque opinionibus de religione, sine diuturniori mora celebrare dignetur. Quodsi Sanctitas sua id differret; Majestas Caesarea dignetur modum adhibere, ne celebratio Concilii diutius protrahatur." Eodem sensu animati iidem Status et Ordines, art. 16. anni 1550. saecularibus quibusvis hanc legem rogatam vole­bant, „ut siquid in negotio religionis deliberatione egere, aut in disputationem vocari posse ipsis vel eorum forte alicui videretur, relinquat id totum Generali Concilio diri­mendum. “ Exspectationi votisque populorum praeclare a Sacrosancto Concilio Tridenti congregato responsum est; quod Spiritus divini fretum praesidio, decem et octo anno­rum spatio, utut idemtidem interruptum, incredibili labore ac diligentia, omnia doctrinae disciplinaeque capita a novatoribus vellicata aut depravata, ad sacrarum Litterarum et Traditionis avitae sensum examinavit, et quae huic consona comperit, tamquam rata in- dubitataque Ecclesiae catholicae placita promulgavit. Ita vero sancta synodus negotio hoc perfuncta est, ut jure optimo meritoque illi aptari queant verba Yincentii Lirinen- sis: ‘) „Christi Ecclesia sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in iis umquam permutat, nihil minuit, nihil addit: non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena; sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat: si qua jam expressa et enucleata, consolidet et firmet: si qua jam confirmata et definita, custodiat." Laetior erigitur animus, piaque in Deum, largitorem bonorum omnium Patrem­que luminum, gratitudine percellitur, dum insignia recolit beneficia, quae Concilio Tri- dentino in acceptis debentur; quae inter (neque enim omnia persequi vacat) illud impri­mis censendum, quod augustissimum juxta ac luculentissimum unitatis catholicae in eo monumentum positum conspiciamus. Eodem quippe Spiritu divino, quo tum animata fuit, usque hodie vegetatur Ecclesia. Eadem doctrina, quae ab hoc Concilio asserta, illu­strata et ab erroribus vindicata fuit, sicut testis exstitit fidei omnium retro saeculorum, ita nobis quoque securitatem praestat fidei et propugnaculum veritatis, idemque praesta­bit generationibus quantumvis longo successuris ordine. Et quemadmodum leges sapien­tissime illic latae ad abolendos abusus moresque sanctificandos plurimum valuerunt: sic eamdem vim hodie quoque exserunt, si modo christiani vitam illis accommodare non abnuant. Atque haec ipsa ratio fuit, quae venerandos Ecclesiae Antistites, piosque sacer­dotes impulit, ut labentis anni mense Junio Tridentum, quae urbs Patres Concilii hospi­tio excepit, primaque laboribus illorum applausit, frequenti numero confluerent, Concilii illius aeternum memorandi tertio saecularem memoriam festiva solemnitate celebraturi; illius, inquam, Concilii, „quo nullum e reliquis diuturnius tempore, amplius fidei dogma­tibus ibi sancitis, morum legumque mutatione efficacius, obstaculis interpositis magis arduum, sedulitate in rebus discutiendis accuratius, et quod ferre solet operis magnitudo, nullum magis ab amicis collaudatum, ab inimicis vituperatum." 2) — Quam magnificum, ac homini catholico solatii plenum fuit spectaculum, cernere viros dignitate non minus *) *) Common. cap. 32. — 2) Pallavicin. Apparatus ad Hist. Cone. Trid. c. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents