A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

122 Nr. 3263. Statio ludire- ctoris in Német- Keresztur concursui exponitur. quam sapientia et virtute illustres, gestienti animo profiteri unanimiter fidem, quae ab Apostolis accepta, per longam aetatum seriem ad ipsos usque illibata defluxit, et de ejus veritate solemne ac publicum edere testimonium! Aequum profecto est, nos quoque Deo immortali, qui Ecclesiam suam admirabili regit providentia, eamque e mediis hostium, quibus lacessitur assultibus, non tantum incolumen, verum etiam novo semper redimitam fulgore, novisque ornatam triumphis educit, debitas dependere grates. Quamobrem per­solvendo hujus officii penso non quidem 4-am Decembris, quae proprie anniversaria est conclusi feliciter Concilii, cum ea hoc anno in feriam sextam incidat; sed 8-am ejusdem mensis diem, qua festum agitur Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae, defigo. Velint igitur DD. Curati, praemissa brevi et accommoda de momento, causis et salutaribus Concilii Tridentini effectibus institutione, cum fidelibus sibi creditis dicta die post Mis­sarum solemnia hymnum Ambrosianum: Te Deum decantare; una vero impensius illos excitare, ut summis Deum precibus exorent, uti pretiosum fidei donum, quod ministerio Ecclesiae suae ipsis impertitus est, non conservare modo, sed et provehere ac roborare dignetur. Nos autem, VV. FF. et FF., de ejusdem SS. Synodi canonibus ac decretis, quae in hac Dioecesi jam anno 1579 per Praesulem Georgium Draskovicsium in Synodo Dioecesana promulgata fuisse scimus, cum congregatis in ultima sessione Patribus dica­mus: Omnes ita credimus, omnes idipsum sentimus. Haec est fides Petri et Apostolo­rum; haec est fides Patrum, haec est fides orthodoxorum. His decretis inhaeremus, ut digni reddamur misericordia et gratia primi et magni supremi Sacerdotis Jesu Christi Dei, intercedente simul inviolata Domina nostra sancta Deipara, et omnibus Sanctis. Fiat. Fiat. Datum in Rákos, die 16. Novembris 1863. In sequelam obitus ludimagistri in Német-Keresztur, statio illa praesentibus concursui usque 20-mam Decembris h. a. duraturo exponitur, pro qua competere volentes, germa- nicae linguae ex asse gnari supplices suos D. Vice-Archidiacono et Parocho Kethelyensi exhibeant. Sunt vero proventus ludimagistri Német-Kereszturensis sequentes: 1. Habet in agris 2 jugera et 1217 □ orgias. 2. V 27 metretas siliginis. 3. D 3 urnas vini. 4. •n 3 orgias lignorum per Communitatem secandas et advehendas. 5. 10 fl. 50 xr. a. v. qua interusurium fundat. capitalis 210 florenorum. 6. D 42 fl. a. v. pro schola dominicali. 7. D 126 fl. a. v. qua didactrum a prolibus. 8. » 24 fl. qua stolares proventus. 9. D 157 fl. 50 xr. pro victu subdocenti dando ex Cassa Communitatis. 10. D 120 fasciculos ramorum a Communitate pro calefacienda schola. In Rákos, die 16. Novembris 1863.

Next

/
Thumbnails
Contents