A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

120 Nr. 3228. Tirones militares statuendi, et observanda circa statutionem. Nr. 3229. Opusculum „Arany­tanácsok" commendatur. Nr. 3260. Ob conclusum ante tria saecula feliciter SS. Concilium Tridentinum Deo gratiae agendae. R. Locumtenentiale Consilium ope Intimati ddto 27. Octobris hujus anni Nr. 79542 exarati significat, die 15. Septembris hujus anni exiisse, decreto autem aulico, quod 7. Octobris hujus anni Nr. 16983 emanavit, publicatum esse edictum Augustissimi Im­peratoris et Regis Apostoliéi de novo milite pro anno 1864 conscribendo atque sta­tuendo. Statuuntur in tota Monarchia 85000 tirones, ad quem numerum Hungária suppe­ditabit 25680. E dispositione praelaudati dirigentis Regni Dicasterii provocandos habeo cunctos DD. Curatos, ut extractus matriculares scopo hoc requisitos, atque a Magistratu politico deposcendos secundum normam ac formam praescriptas, atque abhinc alias in­dicatas conficere, atque eidem politico Magistratui exhibere velint. Occasione hac simul significo, formularia, quorum mentio fit in litteris circularibus sub 14. Julii hujus anni Nr. 2157 editis in typographia R. Scientiarum Universitatis Pestiensis jam haberi posse. In Rákos, die 15. Novembris 1863.-A.d quemlibet Districtum Vice-Archi-Diaconalem dimittitur annunciatio opusculi, quod D. Stephanus Majer, Parochus Kiirthensis, typis vulgavit sub titulo: „István bácsi arany­tanácsai “ etc. Opusculum pro instructione famulorum scriptum est, de cujus praestantia nota auctoris dexteritas dubitare non sinit. Insuper inedia laborantibus popularibus no­stris per opusculum hoc succurrere voluit auctor, addicendo iis omnem pecuniam, quam e venditis exemplaribus percepturus est. Velint itaque DD. Curati populo labii hungarici opusculum commendare, cujus exemplaria e Cancellaria Officii Dioecesani haberi poterunt. In Rákos, die 15. Novembris 1863. Venerabiles Fratres et Filii iu Christo dilectissimi ! Quas luctuosa, nec umquam satis deploranda, quae saeculo sexto decimo in Germania eruperunt religionis dissidia, late per omnem fere Europam excitaverint turbas, explo­ratius omnibus esse arbitror, quam ut hoc loco pluribus enarrare sit necesse. Illud certe neminem latet, novatores effroenata audacia et improbo studio in id conspirasse, ut spreta Patrum traditione, et proculcatis majorum institutis sanctissimis, Ecclesiam catholicam, quae columna et firmamentum est veritatis, omni, quam divinitus accepit, despolient auctoritate; remque brevi eo adduxisse, ut accitis in societatem erroris passionibus hu­manis, dogmata fidei christianae essentialia, perinde ac jura longo saeculorum usu con­secrata, periclitarentur. Gravissimum inde non tantum rei catholicae, sed civitati quoque discrimen impendebat. Quare, postquam tentata nequicquam iterato privata colloquia nihil effecissent, ii, quibus salus publica cordi erat, invalescenti malo a Concilio generali medelam adhibendam, ac modum statuendum putaverunt, illudque convocari cum alibi gentium, tum domi nostrae enixa contentione adurserunt. Sic in comitiis Posoniensibus anni 1542. art. 13. decretum legimus: „Supplicant Ordines et Status Regiae Majestati,

Next

/
Thumbnails
Contents