A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

118 retur festum Beatissimae Virginis sine labe originali conceptae; atque ita arcano Dei consilio non intermissis hujusmodi curis via quodammodo sterni visa est ad solemne edendum decretum, quod de immaculato Deiparae conceptu memorata die atque anno pronunciavimus. Verumtamen quoniam necessarium esse novimus, ut cum lege credendi lex conveniat supplicandi, idcirco eo curas Nostras convertimus, ut novum conderetur Officium cum nova Missa tam in Vigilia, ubi concessa est, quam in festo immaculatae Conceptionis, quibus singula haec ex ordine recolantur, et faustissimi eventus series futu­ris in posterum aetatibus innotescat. Jamvero quum hujusmodi opus ad optatum exitum perductum sit memoratum Officium, Missamque respondentem de consilio peculiaris Con­gregationis Sacrorum Rituum ad id apposite per Nos deputatae Auctoritate Nostra Apo- stolica approbandam existimavimus. Itaque dé ejusdem Congregationis consilio, certa scientia, ac matura deliberatione Nostra idem Officium, Missamque Officio respondentem nec non pro locis, ubi est concessa, Missam pro Vigilia immaculatae Conceptionis Aucto­ritate Nostra Apostolica per praesentes Litteras probamus, eademque Auctoritate praeci­pimus, ut hoc unice Officium et Missam quicumque de Clero saeculari, et regulari, non exclusis Monialibus, ad Horas Canonicas persolvendas quocumque titulo teneantur, adsu- mere debeant, Romae quidem atque ubi fieri commode possit, hoc ipso anno vertente, alibi vero sequenti anno MDCCCLXIV. sub poena Divini Officii onus minime adim­plendi. Nequis vero reputet peculiari quocumque titulo etiam speciatim designando hujusmodi generali praescriptione minime comprehendi, Auctoritate Nostra Apostolica abolemus, et proscribimus quodcumque aliud Officium, et quamcumque aliam Missam de immaculata Conceptione, etiamsi sint intus a Romano diversi, ac licet singulari privile­gio concessa fuerint, etiam cuicumque Ordini regulari, ac jubemus, ut in novis editioni­bus Breviarii et Missalis hoc unice apponatur Officium in corpore Breviarii, et Missa imprimatur in corpore Missalis die VIII. Decembris; in appendice vero Missalis Missa de Vigilia adjiciatur pro locis, ubi ex Apostolica concessione vigilia celebratur. Et quo­niam nonnullae regularium familiae ritum servant a Romano diversum, volumus ut ipsae quantocius exhibere teneantur Congregationi Sacrorum Rituum pro opportuno examine et revisione additiones, aut variationes proprio ritui respondentes. Haec volumus, jube­mus, mandamus, contrariis speciali licet, atque individua mentione dignis non obstanti­bus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die 25. Septembris MDCCCLXIII. Pontificatus Nostri anno decimoctavo. N. CARD. PARACCIANI CLARELLI. Nr. 3227. S. R. Congr. rescriptum de forma casularum gothica, et de custodia SSmi Euchari­stiae Sacra­menti. Dimissum ad me ddto 21. Augusti h. a. S. Rituum Congregationis rescriptum de forma praedicta gothica casularum, atque de loco, in quo conservandum sit SSmum Euchari­stiae Sacramentum, iccirco isthic publico, ut appareat, quod SS. Sacramentum in sic dictis pastophoriis conservare non liceat, sed quod illud in tabernaculo, in medio altaris posito, nec alibi conservandum sit; sacras enim vestes styli sive formae gothicae in hac Dioecesi non occurrere, notum mihi est.

Next

/
Thumbnails
Contents