A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

117 Wr. XVII. öanctissimus Dominus Noster de immaculata Conceptione Deiparae Virginis novum Officium et novam Missam condi jussit, atque ope Brevis sub 25. Septembris hujus anni editi, atque inferius subnexi, proscriptis abolitisque Officiis ac Missis, quae de im­maculata Conceptione B. M. V. adusque in usu fuerant, pro universa Ecclesia praescri­psit eo motivo impulsus, ut cum lege credendi lex conveniret supplicandi. Obligatio no­vum Officium recitandi et novam Missam dicendi Romae et in illis locis, in quibus commode fieri potest, hoc anno incipit; anno autem futuro ubique jam terrarum ac locorum seu in universa Ecclesia incipiet. Mearum partium esse existimavi congrua disponere: ut novi Officii ac novae Missae tot exemplaria ocyus praesto sint, quot pro usu hujus Dioecesis requiruntur, quae ut primum percepero, mox ad suas competentias promovebuntur. Siquidem autem in Missa atque etiam in Officio alia Evangelii pericopa occurrat, quam quae festo immaculatae Conceptionis B. M. V. adusque adhibebatur, suapte intelligitur, in sacro etiam ad populum habendo sermone praescriptam in nova Missa Evangelii pericopam adhibendam esse. In Rákos, die 15. Novembris 1863. PIUS PP. IX. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Quod jampridem ab hac Apostolica Sede communia fidelium vota precesque postulave­rant, quodque ad augendam in terris Beatissimae Genitricis Dei gloriam maxime perti­nebat, id Nos tandem divino adflante Spiritu praestitimus, quum sexto Idus Decembris anni Millesimi octingentesimi quinquagesimi quarti in Patriarchali Basilica Nostra Vati­cana frequentissima adstante S. R. E. Cardinalium, et Sacrorum Antistitum corona, pro- nunciavimus, declaravimus, ac definivimus doctrinam, quae tenet Beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae Conceptionis fuisse singulari Dei Omnipotentis gratia, et privilegio intuitu meritorum Jesu Christi Redemptoris humani generis, ab omni origi­nalis culpae labe praeservatam, esse a Deo revelatam, atque idcirco ab omnibus fideli­bus firmiter, constanterque credendam. Difficile porro dictu est quanto exinde gaudio perfusi fuerint universi Catholici Orbis Antistites cum Clero suo, nec non Principes viri, ceterique cujuscumque ordinis fideles, quippe qui inflammato studio ducti honore debito prosequendi immaculatam Virginem Genitricem Dei Mariam majorum exempla aemulati, idipsum novissima hac aetate iteratis precibus ab hac Sancta Sede imploraverant. Nos quidem vix dum ad universae Ecclesiae regimen meritis licet imparibus evecti fuimus, id praecipue curavimus, ut secundum Ecclesiae vota ea perageremus, quae ad augen­dum Deiparae Virginis cultum pertinerent, utque excellentissimae illius dotes et collata divinitus privilegia, atque ornamenta fidelium oculis clarius nitescerent; qua de causa novum ecclesiasticum Officium, novamque Missam approbavimus, ut solemnius celebra­24 Nr. 3226. Novum Offi­cium et nova Missa de immaculata Conceptione B. M. V.

Next

/
Thumbnails
Contents