A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

7 sius atque sublimius, motus animi regere, et perturbationes illius, modestiae tranquillitate placare, irae ac superbiae impetus quasi feram bestiam refrenare, litigare quotidie contra vitia sua, increpare se quadam censoria austeritate virtutis, et rixam quodammodo cum homine interiore conserere." *) Unde si S. Hieronymum 2) audimus: „Tunc praeclara est abstinentia, tunc pulchra atque magnifica castigatio corporis, cum esset animus jeju­nus a vitiis." Juxta S. Augustinum 3) vero: „Jejunium magnum et generale est, absti­nere ab iniquitatibus." Quae quum ita sint, vestrarum esse partium arbitremini, disci­plinam jejunii qua verbo qua exemplo commendare, et quam gravis ei se submittendi urgeat obligatio, populo persvadere. Istlioc enim est, quod a Vobis jure suo postulat Ecclesia, dum in Concilio Tridentino 4) „per sanctissimum Domini nostri atque Salvato­ris adventum pastores omnes obtestatur, velint omni diligentia uti, ut fideles iis praeci­pue sint obsequentes, quae ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus et jejunia." Sed non ego his quae copiosius alias 5) sum executus, pluribus immorandum puto. Quod oblata hac opportunitate, ut ad Vos perferam, temporis munerisque mei ratio deposcere videtur, eo redit, ut vestrum zelum vestramque pietatem ad orationis assiduitatem ac imprimis ad Officii canonici spiritui Ecclesiae conformem persolutionem, non tam excitem, quam inflammem atque obfirmem; quo sic et paternam meam in Vos caritatem, et vehemens desiderium aliquid gratiae spiritualis Vobis impertiendi, quoquo- modo testatum faciam. Eo tota Christi doctrina institutioque collimat, ut quicumque ei nomen dedis­sent, posthabitis fluxis caducisque terrae hujus bonis, coelestia potissimum sempiternaque molirentur, et compressis naturae obloquentis cupiditatibus intimiore Dei consvetudine delectari assuescerent; hoc solum pacto, in via licet constituti, amissam primae originis nobilitatem recuperaturi, et beatae olim in patria visionis gloriaeque compotes futuri. „Quae sursum sunt quaerite, . . . quae sursum sunt sapite, non quae super terram; 6) et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, 7) ut ambu­letis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam; 8) ut sitis sancti et imma­culati in conspectu ejus, 9) et reportetis finem fidei vestrae, salutem animarum. 10) Sci­mus enim, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est." u) Haec cum universim ad omnes qui christiana professione censentur, tum ma­xime ad Sacerdotes, utpote ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei, 12) „penes quos est religionis summa," 13) attinere, quis abnuat? „Clericus est, inquit S. Petrus Chrysologus, 14) qui ante Dominum stat jugiter, versatur inter altaria semper, neque a Dei oculis recedit umquam;" qui proinde, ut nominis mensuram impleat, mente supra res omnes humanas erecta, suam in coelis figat conversationem 15) Deique, quem ubivis praesentem, conscientiae suae testem arbitrumque suspicit, congressum, ac veluti con­victum assectetur, est necesse. Qui vero id, nisi oratione fiat? quae passim „sermoci­natio cum Deo;“ 16) „familiaris conversatio et conjunctio hominis cum Deo;“ t7) ascen­q Inter Opp. S. August. serm. 196. Tóin. V. in Append. — 2) Epist. ad Celantiam. — 3) Tract. 17. in Joan. —- 4) Sess. 25. Contin. Sess. — 5) Lit. Circul. an. 1858 Nr. 860. et an. 1861 Nr. 192.— ®) Coloss. 3, 1. 2.— 7) Rom. 12, 2. — 8) 1 Thess. 2, 12. — Ephes. 1, 4. — «>) 1 Petr. 1, 9. ") 1 Joann. 3, 2.— «) 1 Cor. 4, 1.— «) Horm. Pap. epist. 25. — I4) Serm. 26. n. 1. — *5) Philipp. 3. 20. — I3) S. Gregor. Nyss. De orat. I. or. — ,7) S. Joann. Climac. Grad. 38. 2*

Next

/
Thumbnails
Contents