A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

8 sus mentis in Deum," ‘) a Patribus nuncupari solet. „Tendit enim oratio in Deum, ut verbis utar Doctoris Angelici, 2) quasi a voluntate caritatis mota, dupliciter: uno quidem modo ex parte ejus, quod petitur, quia hoc est praecipue in oratione petendum, ut Deo uniamur; alio modo ex parte ipsius petentis, quem oportet accedei’e ad eum, a quo pe­tit, vel loco, sicut ad hominem, vel mente, sicut ad Deum." Et re sane vera, numquam sumus Deo propiores, quam cum pios animi, caritate dilatati, affectus ac desideria in sinum Patris coelestis effundimus; nam „cum sanctis precationibus et mente tranquilla, et ad divinam unionem accommodata (Deum) deprecamur, tum demum nos etiam ei praesentes sumus/' 3) Atque jam ex his, quanta insit orationi dignitas et praestantia, suapte innotescit. Quid enim sublimius cogitari, aut honorificentius dari usquam potest, quam si homini mortali verendam Numinis Majestatem convenire, ejusque non congressu tantum, sed etiam affatu perfrui liceat? An non Angelos aemulatu)', eorumque condi­tioni quodammodo exaequatur, 4) quisquis Creatori ac Parenti omnium Deo castae ora­tionis dependit obsequium? „Etenim cetera omnia, illorum inquam et nostra, et natura, et vivendi ratio, et sapientia, et intelligentia, et quidquid dixerit quispiam, longo inter­vallo inter se distant; precationis autem officium est hominibus commune cum Angelis, neque est aliquid quod sit intermedium in iis, quae ad precandum pertinent. Hac segre­garis a pecudibus, haec te Angelis jungit." 5) Ut facile intelligi queat, vix aliud esse obligationis genus, quo sacerdotem majore tum alacritate, tum industria defungi oporteat, quam sit orandi obligatio, praesertim si sanctae, quam ingressus est, vocationis indoles, et praeclari, quos oratio rite comparata producit fructus, paulo accuratius inspiciantur. Sacerdos „ex hominibus assumtus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum." 6) Itaque medio veluti loco Deum inter et homines positus, necessitates sup­plicationesque populi in se suscipit, et „ac si omnium pater ipse sit, sic ad Deum acce­dit," 7) negotia fratrum, tamquam sequester, ad thronum misericordiae divinae deferens, et opem, clementiam, propitiationem flagitans. Neque id suo, sed Ecclesiae, ac praecipue justorum omnium nomine facit. Quid a Deo negatum iri putabimus ejusmodi precibus, quas pietas concipit, caritas inflammat, omnium justorum fides consecrat; quas fidelium vota comitantur, ipsiusque summi ac aeterni Pontificis sacrificium fulcit atque commen­dat? Quam mira vis et efficacia sit orationis sacerdotalis id innumeris minimeque dubiis constat exemplis. „Aaron stans inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit." 8) Orat Ananias domi suae secreto. Credibile est preces ab eo fundi pro conversione viri, quem spirantem minarum et caedis Jerosolymis profectum accepe­rat: et ecce Saulus in via, quae Damascum ducit, subito immutatur; sicque Ananiae pre­cibus consummatur opus, quod extremis sancti levitae Stephani suspiriis fuit inchoatum.9) Quanta praeterea incumbat Sacerdoti orandi necessitas ac obligatio, inde quo­que dispicere pronum est, quod sola fere oratio eas suppetat vires, quibus ad omnes gravissimi muneris sui partes cum successu explendas reddatur idoneus. Ea quippe promtum expeditumque facit, ut onera et labores sacri ministerii, superatis quibusvis obstaculis, strenue perferat. „Fallitur profecto, quisquis opus hoc periculosum et grande absque devotionis pabulo, et orationis praesidio, prout decet consummare se posse putat; *) S. Joann. Datnasc. De orthod. fide libr. 3. c. 24. — 2) 2, 2. qu. 83. art. 1. ad 2. — 3) Dionys. Arcop. De divin. Nomin. c. 3. § 1. — 4) S. Gregor. Nyss. De orat. 1. or. — 5) S. Joann. Chrysost. De precatione orat. 2. — 6) Hebr. 5. 1. — 7) S. Joann. Chrysost. De Sacerd. lib. 6. n. 4. — 8) Num. 16. 48. — 8) Massillon, Discours sur 1’ excellence du Sacerdoce.

Next

/
Thumbnails
Contents