A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
fi dum in peregrinatione sua ad pagum Aráblatha vocatum subingrederetur, observaverit in quadam domo lumen, ac ad quaestionem, quis ille locus esset, responsum acceperit, esse Ecclesiam, quodve illam intraverit, ibique ad Deum preces fuderit. S. Gregorius M. pro perpetuo lumine in Ecclesia S. Pauli Romae perpetuam fecit fundationem, addictis huic scopo redditibus aquarum salviarum. „Utile judicavimus inquit 6) eandem massam, quae ad aquas salvias nuncupatur, cum omnibus fundis luminaribus deputare. “ Idem S. Gregorius 7) narrat: „ quadam die dum in eadem Ecclesia (S. Stephani) oleiun deesset, praedictus Dei famulus (Constantius Mansionarius) lampades Ecclesiae implevit aqua, atque ex more in medio papyrum posuit, quas allato igne succendit, sicque aqua arsit in lampadibus ac si oleum fuisset.41 Similem historiam de S. Narcisso narrat Eusebius.8) Fundationes vero pro perpetuo lumine antiquissimo illo tempore factas commemorat ac recenset Martene. 9) Festis diebus balsamo aliisque fragrantibus oleis lampades replebantur, quae iccirco a S. Hieronymo 10) lucernaria suaveolentia appellantur, qui usum luminum in cultu divino contra haereticum Vigilantium, quem ob pravas paradoxasque assertiones Dormitantium vocat, egregie vindicat. S. Gregorius Turonensis aeque meminit lampadum et luminis in sacrario, u) et Martene 12) refert, visa lectaque a se fuisse antiquissima ma- nuscripta, in quibus sacrarii ministrorum, eoramque obligationis fit mentio lampadibus coram altari appensis de oleo ac lumine perpetuo providendi. Sed quis ex illa antiquitate sufficeret omnia, quae adhucdum supersunt recensere monumenta, universalem perpetui luminis usum in Ecclesiis comprobantia, quem ab ipsis adeo haereticis Nestorianis religiose fuisse observatum demonstrat can. 23. Concilii ab iisdem anno 900 celebrati, ad cujus calcem haec legitur dispositio: „Si autem sanguinem dumtaxat sumat (Sacerdos et populus) corpus autem propter suam quantitatem consumi nequeat, servetur in diem crastinum super altari, curaque eidem adhibeatur, ut lampades coram eo ardeant.44 13) Synodi medii aevi per statuta sua lumen perpetuum coram SSmo Altaris Sacramento urgere minime destiterunt. „Item et continue lumen seu lampas ardeat ante corpus Christi, qui est candor lucis aeternae44, praescripsit Synodns Meldensis 1365.14) Paulus III. Papa anno 1539 confirmavit confraternitatem SS. Corporis Christi erectam Romae, et plurimis in Dioecesibus propagatam, cujus membrorum inter alias obligationes erat „diligenter ac omni cura et studio facere et procurare, ut Sacramentum hujusmodi tam in Ecclesia de Minerva, quam singulis aliis parochialibus ecclesiis Urbis ea, qua decet, veneratione, in loco honorifico, et honesto, lampadibus accensis die lioctuque, conservaretur et custodiretur. Et si earumdem Ecclesiarum redditus ad id non sufficerent, ipsi confratres illis de necessariis ad hujusmodi opus providerent.41 S. Carolus Mediolan., quem ipsius Ecclesiae eloquio pastoralis sollicitudo gloriosum reddidit, de hoc quoque disciplinae objecto plura in iis, quas celebravit provincialibus Synodis statuit, ac mox in prima 1565 habita15) edicit: „Ante ipsam (Sacrosanctam Eucharistiam) semper lampas accensa colluceat44; et parochum, animarumve curatorem illum erroris convincit mulctandumque decernit 1S) „qui lampadem Sanctissimae Eucharistiae praelucentem, perpetuove accensam non adhibuerit.41 S. Sedes Apostolica praescriptioni Ritualis Romani stricte firmiterque semper inhaesit, ac eidem conformiter omni occasione praecepit, ut coram SSma Eucharistia 6) Lib. 2. Regist. Epis. 9.— 7) Lib. 1. Diai. — 8) Lib. 6. Hist. Eccl. Cap. 9. — 9) In Ampliss. Coli. — 10) Ep. 20. ad Rip.— M) Lib. 4. Hist.— U) In praec. oper.— I3) V. Tóm. I. supp. Cone. coi. 1092.— I4) V. Martene Tom. 4. Thes. Auc. — ,5) Tit. Quae pertinent ad Euchar. Stum. — 16) Actor, par. VI.