A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
4 tem denique acerbissimam subierit? Hoc igitur nobis omnibus persuasum esse oportet, firmum atque immutabile; nullum gravius damnum, nullum exitiosius malum, acerbiorem calamitatem nullam amissione ac jactura animarum evenire unquam posse. Quamobrem nihil est a nobis, quos tamquam lapides vivos in Ecclesiae structura Deus collocavit, quos pastores et speculatores constituit, nihil est a nobis majore diligentia ac studio, quam ne id negligentia, desidiaque nostra contingat, praecavendum. Hoc religio, hoc nostrum munus, hoc denique amplissima, quae nobis ab aeterno Pastore in coelo promissa est merces a nobis postulant, ac deposcunt, ut nimirum pro animarum incolumitate procuranda vigilare, laborare, insudare, omnes aerumnas ac quaevis incommoda pati non dubitemus. Agnoscite YV. FF. et FF. dignitatem vestram, ut sitis bonus odor Christo, et quod estis professione, actione potius quam nomine demonstretis. „Ne sit nomen inane et crimen immane; ne sit honor sublimis et vita deformis; ne sit deifica professio et illicita actio.“ 18) „Equidem monstruosa res est — gradus summus et animus infimus, sedes prima et vita ima; lingua magniloqua et manus otiosa; sermo multus et fructus nullus; vultus gravis et actus levis; ingens auctoritas et nutans stabilitas.“ 19) „Itaque satagite, ut per bona opera certam vestram electionem et vocationem faciatis. “ 20) Jaurini, Festo Desponsationis B. M. V., die 23. Januarii 1862. Nr. 299. Pia stipes pro Catholicis in Herczegovina. Nr. 300. De matrimonio juvenum statutioni militari obnoxiorum. Nr. 301. Obitus Abbatis et Canonici Joannis Tatay. Petrus Bakula, Ordinis S. Francisci Presbyter et Missionarius Apostolicus altissimo loco facultatem impetravit pia oblata colligendi pro subsidio Catholicorum in Herczegovina degentium, hocque scopo totum regnum spatio hujus anni peragrandi. Id nexu Intimati ab Excelso Consilio R. L. H. sub 24. Decembris 1861 Nr. 73757 editi cum V. Clero communico. Jaurini, die 25. Januarii 1862. Per Intimatum ddto 30. Decembris 1861 Nr. 69799 evenisse indicat Excelsum Consilium R. L. H. ut juvenes statutioni militari in prima et secunda classe obnoxii, impetrata a judicibus nobilium processualibus contrahendi licentia copularentur. Quum ejusmodi licentia minime sufficiat ad praedictos juvenes a statutione eximendos, adeoque ex eorum connubiis plurima in concernentes familias mala impendant: praelaudatum Excelsum Dicasterium DD. Curatos iterum iterumque moneri desiderat, ne quemquam dictae categoriae juvenem absque indultu respectivi altioris magistratus ad matrimonium admittant. Jaurini, die 25. Januarii 1862. Nocte inter 22. et 23. diem h. m. intermedia mortem oppetiit Rmus D. Joannes Ev, Tatay, Abbas B. M. Y. de Széplak, C. Ecclesiae meae Canonicus et Archi-Diaconus Cathedralis, aetatis suae anno 74. Requiescat in pace Christi! Jaurini, die 25. Januarii 1862. ,8J S. Ambros. de dignit. Sacerd. cap. 2. — 19j S. Bemard. L. 2. de Consid. cap. 7. — 20) 2. Petr. 1. 10.