A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
3 quod in componendis, reformandisque moribus nefors neglectum fuit, operosiore diligentia compensare animumque nostrum majore cura ac studio excolere virtutibus adnitamur. Veniet enim nox, quando nemo poterit operari 12), et quemadmodum terra licet suapte natura foecunda sit et fructuosa, nisi a navo et industri agricola exerceatur, non diu desideratam expectatamque messem, sed lolium ac vepres produceret, ita animus noster nisi optimis praeceptis ac disciplinis continuo excolatur, erroribus ac vitiis miserrime inquinabitur. At vero nobis cura etiam commissa est animarum, non auro, argentoque, sed immensis sudoribus, saevissimis cruciatibus, pretiosissimoque Servatoris nostri sanguine redemptarum. 13) Legatione fungimur apud Deum, pro populo mediatores atque intercessores, Sacrorum dispensatores, plebis sanctificatores, Ecclesiae sponsi, fidelium parentes ac rectores sumus, verbo id exercemus et exequimur, quod divinissimum esse asserit D. Gregorius, 14) Deo nimirum cooperamur in salutem animarum. Non sufficit igitur, ut soli ad Deum tendamus, soli in virtute proficiamus, sed eo insuper omnem operam, omnemque industriam cum docendo tum agendo impendere debemus, ut populi nobis commissi creditique ab errorum tenebris ad lucem veritatis, a turpitudine vitae ad Christianam morum honestatem, ab aeternis suppliciis ad immortale proemium traducantur. Hae nostrae sunt partes, ad quas implendas tunc nos ipsi pactionem cum Deo fecimus, cum sanctum curae animarum institutum auspicato fuimus amplexi. Quibus quidem officii nostri partibus eo fidelius nos defungi oportet, quod hac temporum, in quae conjecti sumus, iniquitate perpetuus ille humani generis praedo, et acerrimus hostis leonis rugientis instar audactius ac unquam circumeat, exploret, ac insidias moliatur, ut oves nobis commissas immaniter devoret. 15) „Bonus pastor dat animam suam pro ovibus1', 16) eo itaque libentius somno vigilias, temperantiam saturitati, laborem quieti strenue anteponet, ne hostis ille per ovile irrumpat, perque illud cum semel irruperit, grassetur ac mactet. Nostrum est, si quas fortasse invenerimus, oves palantes ad Christi gregem humeris superimpositas patienter, ac mansuete reportare, tabe confectas salubri medicina levare, fame sitique laborantes potu, ciboque sustentare; ne nobis oscitantibus, quod ait Dominus per Prophetam Pastoribus Israel, objiciatur: „Vae pastoribus Israel, qui pascebant semet ipsos. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis; et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri.11 ,7) Quod si diuturno morbo conflictatos erigere, iisque opem ferre, corporisque incolumitati consulere magnae pietatis est, nonne multo majoris erit aegrotantibus animis opitulari, eosque ad integritatem innocentiamque revocare? Cura haec tanto praestantior est, quanto anima corpore est excellentior, quanto aeternitas a rebus omnibus fluxis caducisque longissimo distat intervallo. Tanta est enim nobilitas, tam insigne pretium, tam magna animarum aestimatio, ut pro his tuendis, conservandi s- que, tot tantaque aerumnarum genera, tot exquisitae poenae a sanctissimis gloriosissimis- que viris fuerint patientissime, mirumque in modum toleratae. Sed quid minora commemoramus? cum eas ab exitio, meritaque supplicii poena vindicaturus descenderit in terras Deus, se titulis omnibus atque honoris ornamentis exuent, dedecus et ignominiam, mor13) S. Joann. 9, 4. — >3) l Petr. 1, 18, 19. — L. de cura past. — * *5) 1 Pelr. 5, 8. — 1(>) S. Joann. 11, 11. — *7) Ezech. 34, 2—5. 1*