A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

2 diffundere, aut non solida docent, sed stulti cum sint, fatua loquuntur,4) aut non ita ut loquuntur vivunt. Memoriae proditum est 5) virum quemdam vitiis ac voluptatibus dif­fluentem, cum in Spartanorum conventu sententiam suam sapientissime protulisset, ludi­brio ac despectui habitum fuisse, minus enim senatus gravitatem decere apud omnes ju­dicatum, ab illaudatae vitae homine consilium caepisse licet salutare. Haud aliter, expe­rientia teste, eorum doctrina Clericorum irridetur, contemnitur, rejicitur, qui cum ipsi vi­tam moresque suos praeceptis salutaribus Christi et SS. Canonum normis non confor­ment, nihilominus alios monere, corrigere et in officio adnituntur continere, alios a vitiis abducere atque ad virtutis semitam revocare conantur. Etenim qua fronte, qua libertate alios reprehendent, si ipsi iisdem sint obnoxii peccatis, si vitia subditorum incendant, dentque morbo vitiorum exemplo suo excusatam licentiam. „Neque enim tam consideran­tur ea, quae a nobis dicuntur, quam quae a nobis aguntur" ait S. Joannes Chrys.,6) ac iccirco, ut S. Bernardinus Senensis observat, 7) „plurimi considerantes Clerici sceleratam vitam, exhoc vacillantes, imo multoties deficientes in fide non credunt quod illa, quae de nostra fide sunt scripta, sint vera: sed scripta fuerint non Dei spiramine, sed humana et deceptoria inventione, clavium virtutem non credunt, Ecclesiastica Sacramenta despiciunt, animam esse non putant, vitia non evitant, virtutes non reputant, non horrent inferos, coelestia minime concupiscunt; sed transitoriis cordialiter adhaerentes, hoc saeculum sibi statuunt paradisum"; „quia ut scribit S. Isidorus, 8) Capite languente, caetera corporis membra inficiuntur. Unde et scriptum est: Omne caput languidum, a planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas. Caput enim languidum, est doctor agens peccatum, cujus malum ad corpus pervenit, dum eo vel peccante vel prave docente, pestifer lan­guor ad plebem subditam transit." Pronum est jam intelligere, quamobrem SS. Canones nihil magis urgeant, quam ut, qui in sortem Domini vocati sunt, nullo vitiorum aestu, nullis pravarum cupiditatum illecebris de recta via abducti innocuam sanctamque vitam ab omni contagione puram traducant, et ita quidem traducant, ut nec improborum male dicendi libido, nec invidorum obtrectandi licentia, quid carpere in iisdem possit, inveniat. Laudat S. Hieronymus Nepotianum, 9) quod clericatum non honorem intelligens, sed opus, primam curam habuerit, ut humilitate superaret invidiam; deinde ut nullam ob- scaeni in se rumoris fabulam daret, ut qui mordebantur ad aetatem ejus, stuperent ad continentiam; eos vero, qui existimant Sacerdoti vitam et famam custodiendam non esse, sic refutat idem S. Pater: 1(>) „quodsi dixeris sufficit mihi conscientia mea, habeo Domi­num judicem, qui meae vitae est testis: non curo, quid loquantur homines. Audi Aposto­lum scribentem: providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus." Et profecto teste Hugone a S. Viet. 41) „duo sunt, conscientia et fama. Conscientia oleum in vase; fama lumen in lampade. Propter conscientiam ingredimur, propter famam egre­dimur. Intus reficimur salute propria, foris reficimus aedificatione aliena." Destinationis itaque quam nacti sumus nobilissimae, salutisque memores ad omnem continentiam, seve­ritatemque animum nostrum conformemus, et probae vitae exemplis populum ad appeten­dam consequendamque aeternae felicitatis gloriam excitemus. Quodsi vero de severitate disciplinae quidquam remissum fuisse conscientia coram Deo discussa nobis innuerit, id * 2 4) Isai. 32, 6. — 5) Paul Manut. Lib. 1. apopht. — 6) Homil. 15. in Matthaeum. — 7) Serm. 10 in fer. 2 post Doin. 2 Quadr. — 8) Libr. sentent. de summo bono. — ®) Epist. ad eund. — 10) Epist. 47. — **) Lib. 1 Miscellan.

Next

/
Thumbnails
Contents