A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
24 Bulla erectionis novae Congregationis pro negotiis ritus Orientalis. gandam.“ Nostris diebus non desunt manifestissima indicia, pronos esse multorum in Oriente Christianorum animos ad amplectendam cum Ecclesia Catholica unionem. Bulgarum plura millia ad communionem et obedientiam S. Sedis Apostolicae redierunt, atque in agnita veritate tam fortiter persistunt, ut ab eadem nullis artibus, nullis machinationibus schismaticorum, sed nec ipso ordinati Romae pro parte sua Episcopi ad schisma relapsu abduci se patiantur. Sed nec in aliis Orientis regionibus desunt egregii plane viri, qui nihil antiquius habent, quam eo curas laboresque convertere, ut schismati quod Orientem scindit ab Occidente pro maximo Ecclesiae Christianae incremento et animarum salute finis imponatur. Bullam, ope cujus nova pro negotiis ritus Orientalis Congregatio Romae erecta est, velut Apostolicae sollicitudinis monumentum, tanto magis ad notitiam vestram perferre placuit, quo magis insuper per illam status quaestionis, quae nos inter et Orientales vertitur, illustratur. Jaurini, die 22. Martii 1862. PIUS PP. IX. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Romani Pontifices, quibus ab ipso Christo Domino in persona Beatissimi Apostolorum Principis fuit commissa suprema cura et potestas universam regendi ac moderandi Ecclesiam, nunquam intermiserunt indefessis consiliis et laboribus sanctissimam Christi fidem, religionemque diffundere per omnes terras, et secundum Domini praeceptum confirmare Fratres, et homines nutantes sustinere, et imperitos docere, et laborantes erigere, et devios revocare, et incertos ducere, ac vel haeresis, vel schismatis contagione infectos ad catholicae unitatis centrum reducere, et spirituali omnium populorum bono consulere, et omnia peragere, quae majori Ecclesiae utilitati quovis modo conducere possent. Cum autem Ecclesia a Christo Domino fundata una omnino sit, eaque ex Occidentis et Orientis populis constet, tum iidem Romani Pontifices suas omnes paternas cimas cogitationesque in Orientalis quoque Ecclesiae gentes assidue contulerunt, quae tot habuit viros ingenio, consilio, sacraque praesertim doctrina, eruditione, eloquentia, ac sapientissimis scriptis, magnorumque recte factorum, et sanctitatis gloria insignes. Et sane ut in Oriente integrum inviolatumque catholicae fidei servaretur depositum, utque ecclesiastica disciplina prospere procederet, et sacra liturgia omni sanctitate ac splendore fulgeret iidem Pontifices, ubi primum Ecclesiae pax fuit donata, et plura convocarunt Concilia, et varias edidere Constitutiones, decreta, nihilque intentatum reliquere, ut Orientalium utilitatem promoverent. Quod quidem singulare Romanorum Pontificum, et hujus Sanctae Sedis erga Orientales populos studium et amor semper viguit, ac vel maxime enituit, cum aliqua praesertim oborta est haeresis aut schisma excitatum, quandoquidem iidem Pontifices nullis sibi curis parcendum esse duxerunt, ut in Oriente catholica servaretur, et magis in dies propagaretur unitas. Atque haec fidei unitas cum legitimorum rituum varietate optime consistit, ex quibus immo major in Ecclesiam ipsam splendor et majestas mirifice redundat. Hinc ipsi Decessores Nostri non solum in animo nunquam habuere Orientales gentes ad ritum latinum ducere, verum etiam quoties opportu