A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

25 num esse existimarunt, luculentissimis verbis clare apertequc declararunt, se nolle pro­prios Orientalium Ecclesiarum ritus, utpote venerabili suae originis antiquitate, et Sancto - rum Patrum auctoritate commendatos, destruere vel immutare, sed unice velle ne quid in ritus ipsos forsitan induceretur, quod fidei catholicae adversetiu, vel periculum generet animarum, vel ecclesiasticae deroget honestati, quemadmodum immortalis memoriae Be­nedictus XIV. Decessor Noster copiose demonstravit suis Encyclicis Litteris ad Orienta­les Missionarios, die 16. Julii Anno 1755 datis, quarum initium „Allatae sunt.“ Quod si Orientales ritus alicujus arbitrio aliquando immutati fuerint, id nunquam Apostolicae huic Sedi est tribuendum. Majores vero, ac potissimae post funestissimum, et nunquam satis lugendum Photii schisma curae et sollicitudines pro Orientalibus a Romanis Pontificibus, et ab hac Apostolica Sede adhibitae fuere, quae optatissimum in Florentino Concilio assequutae sunt exitum, cum in eodem Concilio sancta catholica unio, jamdiu tam vehementer expetita fuerit restituta. Cum vero Marcus Archiepiscopus Ephesinus tamquam novus Photius hu­jusmodi unionem insigni prorsus audacia convellere et labefactare est conatus, Romani Pontifices omnem dederunt operam, ut Graecos ad catholicam unitatem reducerent, ac spiritualibus omnium Orientalium necessitatibus studiosissime occurrerent. Quocirca eo- rumdem Pontificum cura et Missionarii ad Orientales gentes missi, et Orientalium rituum libri recogniti, et peculiaria S. R. E. Cardinalium Consilia instituta, quae eorum negotia sedulo examinarent ac definirent. Et quidem pluribus annis ante Clementis VIII. Ponti­ficatum specialis instituta fuit Congregatio de rebus Graecorum, ac alia deinde sub eodem Pontifice erecta super negotiis fidei et religionis catholicae, paulo post appellata de Pro­paganda Fide, quae tum Graecorum, aliorumque Orientalium negotia, tum fidei propaga­tionem in Occidentalibus regionibus curaret. Atque haec Congregatio eumdem habebat finem, quem deinde habuit, et in praesentia habet Congregatio generalis eodem titulo Propagandae Fidei insignita, et a Gregorio XV. Apostolicis litteris die 23. Maji anno 1622 datis, et incipientibus „Inscrutabili" erecta cum munere presidendi Missionibus omnibus ad praedicandum et docendum Evangélium et catholicam doctrinam. At vero, inspecta Orientalium cum ritus tum disciplinae varietate, vel facile fuit statim agnoscere, etiam post praedictae Congregationis generalis de Propaganda Fide in­stitutionem, necesse esse ut quemadmodum Occidentalium ita et Orientalium graviora ne­gotia, quae majori examine et studio indigerent, peculiariter a nonnullis ejusdem Congre­gationis generalis Cardinalibus tractarentur. Quocirca, Urbano VIII. Pontifice, qui in lo­cum Gregorii XV. fuit suffectus, duae speciales ex ipsius generalis Congregationis de Pro­paganda Fide gremio Congregationes constitutae fuere, quarum altera appellata super du­biis Orientalium, altera super correctione Euchologii Graecorum. Ut vero opus ab hac postrema Congregatione inceptum ad finem perduceretur, et studia eidem pro Euchologio Graecorum commissa omnes Orientalium libros complecterentur; nova Congregatio uti stabilis et distincta a Congregatione de Propaganda Fide erecta fuit a Clemente XI. su­per correctione librorum Orientalium, proprium habens Praefectum et Secretarium, et constans ex quinque Cardinalibus, pluribus theologis, virisque orientalium rituum et lin­guarum peritis. Ex ipsius autem Congregationis Christianae Fidei Propagandae actis ap­paret quomodo fere semper, ubi de aliquibus summi momenti Orientalium negotiis erat 6*

Next

/
Thumbnails
Contents