A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
15 A-d expensas pro typo Circularium Litterarum, anno proxime praeterlapso' dimissarum, perstringendas, quaelibet parochialis Ecclesia cum 1 fl. et 50 xris a. v. concurrere debet. Summam hanc e cujusvis parochialis Ecclesiae fisco dependendam DD. Districtuales VADiaconi ocyus colligant, atque ad Officium meum Dioecesanum transponant, eo suapte intellecto, quod Ecclesias oneri huic ferendo impares, mihique pi’aevie notificandas, ab eodem immunes reddere cupiam. Jaurini, die 20. Februarii 1862. Nr. 683. Expensae pro typo Circularium 1861. Intimato Exc. Consilii R. Lottalis ddto 14. Januarii h. a. Nr. 733 significatur, libellum Gin sii anno 1861 typis vulgatum sub titulo: „Útmutatás a latin olvasásra, és latin olvasmányok a nemzeti főtanodák használatára, “ quem Carolus Rosenbaum Ginsiensis scholae dirigens docens edidit, aptum ideonumque esse, qui in scholis elementaribus subsidii instar adhibeatur. Quod in obsequium antélati Intimati hisce ad eorum, quorum interest, notitiam perfero. Jaurini, die 20. Februarii 1862. Nr. 686. Libellus „Útmutatás a latin olvasásra" stb. subsidii instar in Scholis adhiberi potest. Communico Vobiscum tenores litterarum ab Eminentissimo D. Cardinali S. Congregationis Concilii Praefecto ad me exaratarum, quibus cum universis Orbis Catholici Episcopis etiam ego Romam pro consistoriis illic celebrandis ac sqlennis praeconisationis BB. Martyrum Japonensium et B. Michaelis de Sanctis Confessoris nomine Sanctissimi Domini Nostri evocor: Nr. 771. Litterae, quibus Episcopi universi orbis Romam evocantur. asnp 9 t.ij Perillustris ac Reverendissime Domine! i , HU •' Nihil gratius mihi accidere poterat, quáin ut ex mandato SSmi Dni Nostri Amplitudini Tuae significarem, Sanctitatem Suam proximo mense inajo constituisse duo semi-pu- blica habere Consistoria, iisque peractis, ipso solemni Pentecostes festo in Sanctorum album referre vigenti tres Beatos Martyres Japonenses ex Franciscali Ordine Minorum Observantium, nempe B. Petrum Baptistam et Socios ejus, atque etiam Beatum Michaelem de Sanctis Confessorem ex Ordine SSmae Trinitatis Redemptionis Captiverum. Porro Sanctitas Sua vestigiis Decessorum .Suorum inhaerens, Italiae Episcopos Romam pro sua auctoritate arcessere exoptasset, ut in re tanti momenti gravissimam suam sententiam aperirent, suaque praesentia tantae solemnitati decus augerent. At vero animo reputans acerbissimas, quibus Italia ex maxima parte premitur, temporum calamitates, quae non omnes Pastores a suo grege abesse patiuntur, a consveto instituto censuit hac vice esse deflectendum. Quamobrem Summus Pontifex mihi injungere dignatus est, ut non solis Italiae, sed et totius Catholici Orbis Episcopis has darem literas, quibus jucundissimum hujusmodi afferam nuncium, simulque declarem, rem gratissimam Eidem Sanctitati Suae facturos illos sive ex Italia sive ex aliis Orbis partibus antistites, qui sine gravi ovium