A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
10 rebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum."14) Quia vero inter poenitentiae et mortificationis opera jejunium tota S. Scriptura teste, praecipue pertinet, hinc est, quod de suorum salute filiorum sollicita Ecclesia Christi, iisdem filiis suis per Quadragesimae tempus jejunium non solum commendet, sed districtim etiam praecipiat. Antiqua sane institutio est jejunium, quod tamen ipsum nec antiquatur nec veterascit, quidquid etiam contra illud debacclientur Ecclesiae hostes, quidquid contra illud cum propriae salutis dispendio excipiant immorigeri Ecclesiae filii. Revereamur canos jejunii, est enim quod vetustate eminetrp venerabilius; est illud coaevum generi humano. Prima nempe lex homini a Deo proposita, jejunii et abstinentiae opus est, „de ligno scientiae boni et mali ne comedas," quam legem si protoparentes nostri observavissent, nunc profecto jejunio non indigeremus, „non enim egent, qui sani sunt medico, sed qui male habent."15) Aegrotare coepimus ob culpam, curatio per poenitentiam fiat, est ne- cesse, quae absque jejunio pigra est et otiosa; execrationis vocem terra accepit, ut spinas proferret ac tribulos, mandatur homini, ut in sudore vultus sui vescatur pane, labor itaque et mortificatio, non deliciae nobis proponuntur. Jejunio quod in paradiso institutum fuit, maxima quaeque homines sunt assecuti. Hoc armatus Moses in montem ascendit; neque enim aliter praesumsisset ad fumigantem verticem appropinquare, et in mediam illam nubem penetrare; jejunio quasi socio ac comite legem accepit digito Dei scriptam in tabulis, et cum ibi jejunium accipiendae divinae legis fuisset occasio, in imis ventris ingluvies ad idololatriam populum induxit „sedit populus manducare et bibere et surre- xerunt ludere" 16) quadraginta dierum laborem jejunantis et precantis Mosis irritum fecit vinolentia, et quas jejunium tabulas Dei digito scriptas adeptum erat, illas contrivit ebrietas, et populus, qui Deum per tot miracula intellexerat, ob edacitatem in Aegyptiorum declinavit idololatriam. Jejunium fecit Sámsonéin ita inexpugnabilem, ut uno impetu mille ex hostibus interficeret, portas urbis avulsas aufferret, leonem quasi haedum in frusta discerperet: postquam vero ebrietati ac in hujus sequelam fornicationi indulsis- set, captus ab hostibus est, privatus oculis, et ludibrio habitus a pueris.17) Jejunium Eliam fecit magni illius spectaculi contemplatorem, qui quum quadraginta diebus animum jejunio emundavisset, in spelunca Oreb videre Dominum meruit, quantum videre homini licet.18) Quid tres illi pueri in fornace ignis ? an non jejunio ita roborati sunt, ut in igne incorrupti perdiuarent19) Dániel vero vir desideriorum jejunans ipse leones etiam docuit abstinere, cum in lacum projecto non ausi sunt dentes injicere20) Taceo de S. Joanne Baptista, quo nullus jejunium strictius observavit, sed quo etiam major inter natos mulierum non surrexit.21) Sed quod caput omnium est, Christus Dominus ipse, carnem, quam pro nobis ex immaculata Virgine sumere dignatus est, jejunio muniens, ad pugnandum adversus diabolum profectus est22) ut nos hoc exemplo disceremus, christianae vitae ac palestrae oleum, esse jejunium, dicente S. Basilio23) „quemadmodmn oleum pinguefacit athletam, ita jejunium robur addit ei, qui ad pietatem exercet sese." Est illud teste S. Ambrosio24) mors culpae, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis. „Est quaedam quasi haereditas filiorum Dei, ac ideo S. Paulus inter ea, pro quibus magnifice gloriabatur, addere non dubitavit" in fame et siti, in jejuniis multis25) neque inter Sanctos, in quibus mirabilis est Deus26) reperiemus ullum, qui * 11 i*) Isai 55. 7. 15)Luc. 5. 31. >°) Exod. 32. 6. U) Judit. 13. «) 3. Reg. 19. «) Dán. 3. 2°) Dán. 14. *l) Matth. 11. 11. *2) Matth. 4. 2. 23)de jejun. Horn. 2. 2q de Helia et Jejun. *5)2. Cor. 11. 27. 26) psaim. 67. 36.