A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

11 mortificationem in deserto quadraginta diebus et totidem noctibus jejunantis Salvatoris per abstinentiam in corpore suo non circumtulisset. „Nequis igitur, hortatur nos S. Ba- silius27) semet excludat a numero jejunantium, in quo omne hominum genus, omnis aetas, omnes dignitatum ordines recensentur. Dives es, ne jejunium affeceris contumelia, excludens illud fastidiose a mensae tuae consortio, neve absque ullo honore e domo tua ipsum expuleris, a voluptate victum ac superatum; neqtiando te reum peragat apud jeju­niorum legislatorem, fiatque ut condemneris ad longe Inaj orem inediam, mulctae nomine, sive ex adversa valetudine corporis, sive ex alio-qüopiam tristi casu. Contra qui pauper est, ne ludum jejunium faciat; quandoquidem illud jam olim habet et domesticum et mensae socium. „Absit ut dicamus malum bonum, et bonum malum.“28) Libenter su­scipiamus crucem hanc Domini, nam crux est omnis afflictio carnis, et quaelibet mortifi­catio sensualitatis, quae semper edomanda est, ne adversus spiritum praevaleat. Si jeju­nium non esset afflictivum corpori et onerosum naturae, quomodo esset virtus et virtutis adminiculum, et quomodo inter poenitentiae opera praecipuum locum obtineret? Si ali­quantulum non esset laboriosum, quid tunc magni quid esset meritorii? Vivere secundum commodum naturae, non est vita poenitentiae. Sit ergo in nobis animus fortis, et vo­luntas prompta ad jejunandum. Ambulemus in spiritu libertatis, et sollicitudo non oc­cupabit carnis. Verbo „ex more docti mystico servemus hoc jejunium, deno dierum cir­culo ducto quater notissimo. Lex et Prophetae primitus hoc praetulerunt; postmodiun Christus sacravit, omnium Rex atque factor temporum" 29) at vero caveamus, monet nos S. Basilius30) ne jejunii utilitatem sola escarum abstinentia metiamur. Si velimus Deo placita exhibere jejunia, simus in oratione continui, in judiciis justi: in amicitia fideles, in injuria patientes, in contentionibus temperati, turpiloquia fugientes, adversus iniqua constantes, in conviviis continentes, in caritate simplices, inter subdolos cauti, condolentes tristibus, contumacibus resistentes, in suspicionibus parci, inter maliloquos taciti, inter hu­miles coaequales „verba sunt S. Augustini.31) Haud absimiliter S. Leo M. nos monet32) ut in isto jejuniorum stadio, non eo tantum simus fine contenti, ut solam ciborum absti­nentiam putemus esse sectandam. Parum enim est, si carnis substantia tenuatur, et ani­mae fortitudo non alitur. Afflicto paululum exteriore homine, reficiatur interior; et sub­tracta carni saturitate corporea, spiritualibus mens deliciis roboretur. Circumspiciat se omnis anima christiana, et severo examine cordis sui interna discutiat. Videat ne quid sibi discordiae inhaeserit, nequid cupiditatis insederit. Castitas incontinentiam procul pellat, tenebras simulationis lux abigat veritatis. Detumescat superbia, resipiscat iracun­dia, comminuantur jacula noxarum: et obtrectatio linguae frenetur. Cessent vindictae, et oblivioni mandentur injuriae.-------Ad quam perfectionem qui studium suum gratia Dei ad jutus intenderit, hic sanctum jejunium fideliter peraget, hic a fermento malitiae veteris alienus, in azymis sinceritatis et veritatis ad beatum Pascha perveniet, et per novitatem vitae digne laetabitur in sacramento reformationis humanae" Rectum hunc jejunandi mo­dum exprimit etiam praecitatus Ecclesiae hymnus, ubi haec occurrunt." Utamur ergo parcius verbis, cibis et potibus, somno, jocis et arctius perstemus in custodia. Vitemus autem noxia, quae subruunt mentes vagas, nullumque demus callidi hostis locum tyran­nidi. „Denique vult S. mater Ecclesia, ut sacro hoc Quadragesimae tempore cimi gen- 2 2") 1. cit. Isai 5. 20. 29) Ilymn. in Offic. Quadrag. ad matut. 3°) 1. cit. 31) lib. de spiritu et anima. <•*) Serm. 39. 2*

Next

/
Thumbnails
Contents