A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
9 A t*. XI. aun< ■ -ujj VV. FF. et Filii in Christo Carissimi! it! ÍÍlBÍqÍ37 Appropinquant dies, quos specialius reparationis nostrae Sacramenta signarunt. Pia (piidem credentium mater, Sancta Catholica Ecclesia, toto anno non desinit alimenta suppeditare, quibus fideles tam nutriri quam crescere possint „in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi“ *) insuper quadraginta dierum tempus ab ipsis nascentis Christianae Religionis primordiis singulari apparatu instituit eo fine, ut quia in Christi Domini resurrectione sumus conresuscitati, in ipsius etiam inveniamur passione commortui, seu quod idem est, ut reparationis nostrae Sacramentum intelligentes desinamus esse, quod fuimus, „expurgemus vetus fermentum,“ 2) omnes sordes abjiciamus peccatorum, quo „intraturi ad nuptiale convivium, splendeamus veste virtutum“3) Scopum hunc assecutura Ecclesia in principio sacri hujus temporis cinere aspergit capita nostra, singulisque nostrum illa ingeminat verba, quae auctor naturae Deus tunc protulit, dum tumentem prae superbia, ac ad divinitatem erectum animum primi hominis dejicere voluit; „in sudore, inquit, vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de qua sumtus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris.14 4) Quia nimirum „initium omnis peccati superbia est,“5) jubemur meminisse, nos e pulvere constare, et in eundem pulverem esse redigendos, jubemur intelligere, nos esse vasa, nihil a fictilibus distantia, et nulli rei potiori jure aequi- parari posse, quam bullis, quae pluvio coelo in aquis exortae, mox etiam evanescunt, et nihil praeter tumorem in se habuisse arguuntur. Vult nempe S. Mater Ecclesia, ut originis nostrae, id est pulveris, unde genus nostrum finxit Deus, memores, „non simus elato corde, nec ambulemus in magnis, neque in mirabilibus super nos,“6) nec infascinari nos sinamus a „figura hujus mundi, quae praeterit,“7) et ubi „non habemus manentem civitatem,“ 8) caveamusque fovendo, ornandoque pulveri omne tempus, studia omnia, laborem omnem, omnesque facultates impendere. Per cineres itaque, qui capiti nostro imponuntur, illud nobis dictum existimemus: „quid superbit terra et cinis“?9) et illud: „omnis caro foenum et onmis gloria ejus tamquam flos foeni; exaruit foenum et flos ejus decidit, verbum autem Domini manet in aeternum44; 10) nec non illud: „quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt, sapite, non quae super terram.44 41) „Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patietur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua44? 12) Hoc jacto humilitatis fundamento ad poenitentiae opera alacriter suscipienda et exercenda nos excitat S. mater Ecclesia, quippe quae in divino officio hujus sacri temporis haec Dei ipsius per Prophetas monita quotidie nobis inculcat: „Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra;“13) et „derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et mise- --------------- lk *) Ephes. 4. 13. 2) 1. Cor. 5. 7. 3) s. Leo M. Serm. 50. 4) Genes. 3. 19. 5) Ecclesiastic. 10. 15. 6) Psalm. 130. 1. 7)1. Cor. 7. 31. 8)Hebr. 13. 14. 9) Ecclesiastic. 10. 9. «>) 1. Petr. 1. 24. 25. ») Colos. 3. 1. 2. 12) .Vatth. 16. 26. 13) Joel. 2. 12. 13. Nr. 482. Quadragesi- malis observantia commendatur. 2