A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
8 ut die noctuque ante Tabernaculum una saltem lampas colluceat, quae nunquam exstinguatur, in perenne videlicet amoris signum, quo Reparatorem nostrum infinito nos amore prosequentem redamamus. “ De obligatione itaque perpetuum lumen coram SSmo Eucharistiae Sacramento alendi dubitari nequit, quam sub gravi urgere, testis est S. Alphonsus de Liguorio cum aliis doctissimis pientissimisque viris. Ubi Ecclesiae peculium ad perstringendas erogationes pro oleo non sufficit, ibi S. Congregationes erectionem confrater- nitatis disponunt, cujus sit Ecclesiae de oleo providere; ubi vero nec hac via scopus obtineri potest, ibi urgendi provocandique sunt parochiani, ut his indigentiis subveniant. Quod fidelis populus per Curatum suum rite de hoc disciplinae ecclesiasticae capite instructus suas in praestantissimum hunc scopum symbolas libenter ac larga manu conferat — experientia comprobat quotidiana. Plures mihi in hac Dioecesi innotuerunt parochiae, ubi oleum omne, quod pro perpetuo lumine requiritur, ab ipsis fidelibus cum quadam sancta aemulatione suppeditatur, qui pie premere cupiunt vestigia mulieris illius, quae alabastrum unguenti pretiosi effudit super caput in domo Simonis leprosi recumbentis divini Salvatoris, cujus mulieris pietatem laudavit, ac ubique terrarum ac locorum celebrandam fore edixit Dominus: „Opus inquit bonum operata est in me, Arnen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangélium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.“ 23) Concludam cum Marchantio, quo nullus melius hoc pertractavit argumentum. „Itaque — benedicti sint in aeternum a Deo Patre, et ab ejus Filio Jesu Christo, qui zelo pietatis impulsi, suam opem, opesque ad mystici hujus luminis jugem accensionem lubenter conferunt. Benedicti igitur sint filii Dei, qui juxta vires suas, Patri aeterno cooperantes, parant Filio ejus lucernam materialem, lucernam jugiter ardentem, in symbolum et agnitionem splendoris et sanctificationis super ipsum efflorescentis, et in nos derivantis. Sic confusionem ingerunt inimicis Christi, dum non solum intimo animi affectu, sed etiam externo splendore, ei cultum supremum exhibent. Si in tabernaculo antiquo, ubi manna hujus Sacramenti figura continebatur, in signum honoris alebatur lux continua; quanto magis sacro veritatis et divinitatis domicilio hic honor debetur. Christiani torpidi ac tepidi aperite oculos, accedite et illuminamini, et mihi credite: hic honor impensus Sacramento, signum est benevolentiae divinae et praedestinationis aeternae, nec ambigite, quin multa sit compensaturus Deus benedictione, si quod a vobis libellus iste exposcit, valeat impetrare. Meminisse vos decet, quod in die tenebrarum vos deducet, vos proteget, vos salva luce collustrabit, si ejus fueritis luminis amatores lampadisque accensae devoti aemulatores. Sic tandem efficiet, ut princeps tenebrarum maligno suggestionis suae flatu lámpádéin vestram non exstinguere, aut jus ullum in vos habere valeat. Et ita cum virginibus, aut servis evangelicis lumbos praecingentes, et lucernam fulgidam tenentes, poteritis ad coenam nuptiarum Agni introire in domum aeternam. Hoc toto animo vobis exopto; hoc vovet hic labor meus, et calami mei compendiosa haec exaratio. Ita vivite felices, lucis semper filii, vivat Jesus in vobis, vita et lux Spiritus nostri in hac vita mortali per gratiam, in altera aeterna per gloriam. “ Jaurini, die 25. Januarii 1862. Joannes m. p. Episcopus. 23) Matth. 26. 7. 10. 13.