A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
6 de quadragesima non fuerit audita. Sed et exercitus, et iter facientes terra, marique; mercatores quoque omnes similiter audiunt, libenterque suscipiunt.* Ingressuri igitur VV. FF. et FF. dies mysticos et jejuniorum remediis consecratos, de curae vestrae crediti fidelis populi salute solliciti, sed et in obsequium decreti SS. Concilii Tridentini, ') jejunii qua- dragesimalis dignitatem, utilitatem, atque praestantiam parochianis vestris proponite, ut illud adament, neque exhorreant ipsius praescriptionem tamquam duram et severam legem , quum et ad animae et ipsius corporis incolumitatem sit salubriter ordinata, 2) neque inutilem habeant , quum S. Paulus inter ea, pro quibus magnifice gloriabatur, addere non dubitaverit: „in fame et siti, in jejuniis multis,44 Q et quod caput est omnium, Servator ipse carnem suam, quam pro nobis acceperat, jejunio muniens ad pugnandum adversus diabolum fuerit profectus, ut nos hoc exemplo disceremus, Christianae palaestrae oleum esse jejunium , et eos qui ad jejunium incumbunt, Christi ipsius sequi beata vestigia, qui se viam, veritatem et vitam esse edixit, 4) et discipulos suos jejunaturos esse praedixit. 5) Agite porro ut fideles propria experientia assuescant recto judicio jejunii pondus exigere, ne seducti, id quod Isaias reprehendit, 6) „dicant bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebrasutque cogitent, jejunium fuisse quasi hereditatem liliorum Dei, quibus docente S. Paulo, 7) „dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et cavernis terrae/4 Quia vero non est per malitiam aditus ad virtutem, et jejunator praeparari debet ad jejunandum, ne sit veluti ulciscens jejunii dies, fidelium animi disponendi sunt, ut ea mente et voluntate, quae Christianos maxime deceat, quadragesimale jejunium suscipiant. Ubi proinde pia consuetudo viget, tribus quadragesimae tempus praecedentibus diebus Sanctissimam Eucharistiam solemni ritu publicae venerationi exponendi, illa etiam e mente Summorum Pontificum omnino retineatur, fovealurque tanto magis, quod praelaudata devotio optimus sit modus fideles illis diebus a vanitatibus et insaniis falsis 8) avertendi, iisdemque in memoriam revocandi solemnes ejurationes satanae et mundo, in sacro regenerationis fonte emissas. Juvat insuper cum pia matre Ecclesia, quae Dominica Quinquagesimae Passionem Domini recolit. in Evangelio Missae jam tunc eo contendere, ut fideles pia illius meditatione ad pietatem excitentur, a vitiis retrahantur, et conversi ad Dominum suo Capiti conformentur. Ita praeparati fideles solemne jejunium devoto servitio, quaemadmodum nimirum Ecclesia precatur n) celebrabunt, non litteram tantum legis sed spiritum quoque ejus observaturi. Ac ideo 1. sanctificabunt jejunium. ‘ Q „Est autem , docente S. Grcgorio M. “) jejunium sanctificare, adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia: incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refroenatur.44 „Digna enim, inquit S. Leo M. 12) ab infidelibus reprehensione carpemur, et nostro vitio linguae impiae in injuriam se religionis armabunt, si jejunantium mores a puritate perfectae continentiae discreparint. Non enim in sola abstinentia cibi stat nostri summa jejunii, aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Sic ergo nobis edendi est castiganda libertas, ut etiam aliae cupiditates cadein lege frenentur.44 Conjungent 2. quadragesimale jejunium cum poenitentiae laboribus. Si enim Christus Jesus, „qui est Princeps poenitentiae et caput eorum qui salvantur per poenitentiam,44 l3) carnem suam inSess. XXV. de dei. cibor, et jejun. — 2) Coli. Miss. Sabb. post Cineres. — 3) 2. Cor. 11, — *) Joann. 14. 6. — 5) Malth. 9. 15. — 6) Isai 5- — 7) Hebr. 11. 38. — 8) Psalm. 39. 5. — 9) Coll. sup. incm. — l0) Joel. 1. 14. — u) Hom, 16. in Evang. — 12J Serni. de Quadrag. 4. — ,3) S. Ilieronym. in cap. 3. isai.