A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

7 nocentissimam, et ab ipso in carnis peccati similitudinem assumtam tam dure habuit, ut illam producta ad quadraginta dies et noctes inedia, et aliis austerioris poenitentiae labo­ribus toto vitae suae mortalis curriculo maceraverit, an nos corpus nostrum, quod vere est caro peccati, in qua non habitat bonum, et quae semper concupiscit adversus spiritum, ') non debeamus in servitutem redigere ? Profecto mortificationem Christi Jesu semper quidem, ast imprimis quadragesimali tempore circumferamus oportet, et „sicut exhibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem : ita sacro saltem quadraginta dierum spatio studiosius exhibeamus eadem membra servire justitiae in sanctificationem,u ut loquitur Apostolus, 2) cui consentit S. Bernardus, universis corporum nostrorum membris quibus ad peccandum abuti solent homines, suum jejunium seu mortificationem assignans bis verbis: 3) „jejunet oculus, qui depraedatus est animam ; jejunet auris, jejunet lingua, jejunet manus, jejunet etiam anima ipsa. Jejunet oculus a curiosis aspectibus et omni petulantia, ut bene humiliatus coerceatur in poenitentia, qui male liber vagabatur in culpa. Jejunet auris ne­quiter pruriens a fabulis et rumoribus, et fugiat, quaecunque otiosa sunt, et ad salutem minime pertinentia. Jejunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, vanis atque scurrilibus verbis. Jejunet manus ab otiosis signis, et ab operibus omnibus, quae non sunt imperata, sed et multo magis anima ipsa jejunet a vitiis et propria voluntate sua.“ Oportet igitur unumquemque Christianum scmet abnegare et pati cum Christo, si vere cupiat regnare cum Christo, „Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus Filii Dei. Si autem filii et heredes, heredes quidem Dei; coheredes autem Christi: si tamen compa­timur, ut et conglorificemur. 4) Et revera „ibi est certa exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae Passionis.“ 5) Jejunio sociabunt 3. ut nimirum illud omnes numeros habeat, orationem et eleemosynam, quae tria in SS. litteris B) arctissimo secum invicem vinculo colligantur. Itaque Christianorum etiam egentissimus, si rite jejunare cu­piat, pro viribus ad orationem incumbere, et eleemosynam saltem in praeparatione, seu alTectu animi erogare tenetur, ut hoc pacto ejus jejunium juxta SS. Patrum effata, oratione et eleemosyna, veluti duabus alis efferatur, et perveniat usque ad Pontificem magnum, qui penetravit coelos Jesuin Christum filium Dei, et ex throno gratiae ejus misericordiam con­sequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. 7) „Sentiant, inquit S. Leo M. 8) humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exulum, destitutio pupillorum, et desolatarum moestitudo viduarum: in quibus juvandis nemo est, qui non aliquam possit exequi benevolentiae portionem. Nulli enim parvus census, cui magnus est animus: nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet, aut pietatis Nunquam merito caret etiam in tenui facultate bonae voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediorum: sed non discrepat fructus operum, ubi idem est áffectns operantium.* Instituta porro est Sacra Quadragesima veluti messis aut vindemiae tempus, quo colligamus eas virtutes et ea subsidia, quorum adminiculo anima nostra ad vitam aeter­nam provehi valeat: et ideo in jejunium, orationem et eleemosynam pro virium modulo unumquemque nostrum incumbere oportet. Quod egregie declarat S. Caesarius. n) „Si nos, inquit, alio tempore impedimenta mundi detinent obligatos , vel in diebus sanctae Quadrage­simae in lege Dei, sicut scriptum est, die nocluque mediVemur: et ita cor nostrum divinae legis dulcedine repleamus, ut in nobis nullum locum virtutibus vacuum, quem obtinere pos­’) Rom. 7. 18. Gal. 5. 17. — 2) Rom. 6. 19. t— 3) Serin. 3. de jejun. quadrag. — Rom. 8. 17. — 5) S. Leo M. Sérm. de Pass, Dom, — 6J V, g. Tob. 12. 8. Isai 58, 7. 8. — Hebr. 4. 14. 16. — 8) Serm. de Quadr. 2, —■ Seu auctor serin. 141. in Append. S. August.

Next

/
Thumbnails
Contents