A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

68 ad mutuam charitatem inflammandam Apostolica Sedes pluribus sive ordinibus regularibus religionibus et institutis, sive etiam ^gphristi fidelium saecularium archiconfraternitatibus et congregationibus potestatem fecit afias confraternitates et congregationes erigendi et insti­tuendi nec non etiam sibi aggregandi ac indulgentias, privilegia, aliasque spirituales gratias sibi concessas communicandi. Cum autem nulla certa forma vel ratio praescripta fuisset, quae in hujusmodi insti­tutionibus et erectionibus vel aggregationibus et communicationibus faciendis servari deberet, Clemens VIII fel. rec. constitutione quae incipit Quaecumque a Sede Apostolica data sub die 7 Decembris 1604 modum praecepit servandum in his peragendis formulam quoque praescribendo, atque inter alia statuit indulgentias, privilegia etc. tantummodo communicari posse, quae nominatim et expresse societati aggreganti concessa sunt, non tamen ea quae per extensionem vel communicationem sibi quovis modo concessa sunt, et quidem commu­nicari non sub generali verborum forma vel ad instar, sed expresse et in specie atque per dictam formulam ab ipso Pontifice approbatam, quae quidem omnia in eadem constitutione reperiuntur praecepta sub nullitatis poena, ut clarius patet ex laudata constitutione. Compertum tamen est progressu temporis non ab omnibus adhibitam fuisse hanc formulam, neque privilegia neque indulgentias adamussim communicatas quemadmodum Pon­tifex praeceperat. Cum insuper statutum fuisset in eadem constitutione ut institutiones et aggrega­tiones gratis omnino fierent, et tantummodo per decretum congregationis cardinalium sub Paulo V. indulgentiarum moderationi praepositae latum die 6. Martii 1608. titulo expensarum permissum fuisset instituentibus vel aggregantibus scutum unum aureum recipere et quidem sub poena, inter caetera, nullitatis prout clarius innotescit ex eodem decreto, attamen co­gnitum similiter est neque dispositionem hanc ab omnibus servatam fuisse. Ad dubitationem itaque omnem tollendam super validitate harum institutionum seu aggregationum Sanctitas Sua benigne sanavit institutiones et aggregationes hucusque factas, in quibus aliquid ex praedictis desideretur quod perficiendum erat per constitutionem enun- ciatam aut decretum superius expressum, vel contra in iisdem praescripta peractum sit, simulque mandavit ut in posterum formula in hujusmodi erectionibus, seu institutionibus, seu aggregationibus adhibenda concordet saltem in substantialibus cum illa praescripta a Clemente VIII. cujus constitutionis ad minus praecipua capita in eadem formula inserantur cum varia­tionibus ab eadem Sanctitate Sua approbatis, cujus quidem formulae exemplar iis praesertim quorum interest communicandum in actis S. Congregationis servari praecepit, et ut societati aggregatae ab ordine, instituto seu archiconfraternitate aggregante tradi possit separatim et distincte a formula, ac etiam typis impressus elenchus indulgentiarum et privilegiorum ab ordinario tamen loci recognitus: cujus impressio in hunc tantum finem permittitur etiamsi indulgentiarum concessiones sint depromptae ex pluribus brevibus etc. non obstante decreto S. C. Indicis, et altero decreto S. Congregationis Indulgentiarum explicante et moderante praedictum decretum Indicis diei 22. Januarii 1858. r Atque hoc decretum absque ulla brevis expeditione publicari jussit derogando cui- , .• a- ..... , hia m laqua . .. . .. cumque apostohcae dispositioni in contrarium etiam specialis memoriae dignae. Datum Romae ex Secretaria S. C. Indulgentiarum et SS. Reliquiarum. — F. Card. ASQUINIUS praefectus. — 4. Colombo Secretorius.

Next

/
Thumbnails
Contents