A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

69 II. DECRETUM. URBIS ET ORBIS. Ex Audientia Sanctissimi die 8. Januarii 1861. Cum plures confraternitates, sodalitates, piae uniones etc. fidelium canonice erectae repe- riantur, in quibus loci Ordinarius designaverit parochurfr^ qui 'ratione muneris quod exercet et pro tempore quo munere fungitur sit constitutus confrateniitatis , sodalitatis etc. Rector, moderator, seu quocumque titulo appelletur, proindeque facultate polleat ea gerendi, quae ad rectores spectant et etiam, quatenus in respectiva sodalitate id rectori tribuatur, fideles ad- scribendi, habitus benedicendi et scapularia, iliaque imponendi, coronas etc. pariter benedi­cendi juxta facultates ad quamlibet sodalitatem spectantes pro similibus impositionibus, bene­dictionibus etc. atque dubium exortum sit circa hujusmodi designationem parochi libere et auctoritate propria peractam ab Ordinariis, facta fuit relatio SSmo D. N. Pio PP. IX. in audientia praedicta, et Sanctitas Sua derogando omnibus hucusque circa hanc designationem quavis auctoritate , et quovis modo aliter praescriptis benigne sanavit, quatenus opus sit, tales designationes parochorum nec non acta per ipsos tamquam rectores, et adscriptos per eosdein parochos, quatenus rectoris munus , quo funguntur in respectiva sodalitate, fideles adscribendi sit, valide adscriptos habendos esse declaravit, nec non benedictiones habituum, scapularium etc. coronarum etc. et impositiones etc. ab eisdem factas, prout rectoribus in respectiva sodalitate tribuitur, ratas habendas esse concessit. Quoad futurum vero eadem Sanctitas Sua benigne impertiri dignata est ut Ordinarii locorum libere designare possint, si ita in Domino expedire judicaverint, parochos pro tempore in rectores, moderatores etc. Confraternitatum etc. non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus. Datum Romae, ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiarum et SS. Reliquiarum die et anno qui supra. — F. Card. ASQUINIUS praefectus. — A. Colombo Secretorius. Jaurini, die 7-a Augusti 1861. Concursus pro ludirectorali statione in Rákos. Pro Rákosensi statione ludirectorali concursum praesentibus indico, et terminum ejus in Nro. 1970 diem 20-ain futuri mensis Septembris defigo. Redditus stationis sunt sequentes: 1. E fisco Ecclesiae diversis titulis 29 11. 17 xr. 2. A dominio terrestrali in aere parato 4 fl. 72% xr. ; in naturalibus: tritici tres, siliginis quatuor inetr. 200 fasces ramorum et tres urnae vini. 3. A populo parochiano: siliginis metretae 12%; libones panis 48%; foeni cur­rus 2; urna vini 1 ; ligni orgiae 4 ; et pro pulsu campanarum collectio vini tempore vin­demiae, unde pro ratione adjunctorum 12 usque 40 urnae proveniunt. 4. A Communitate: in aere parato 65 fl. 78 xr. pro schola dominicali 21 fl. sili­ginis metr 12; ligni orgiae 4 aut in vicem earum 40 11. 5. E stolari proventu 15 fl. Denique usus agri unius jugeri, cujus cultura ipsi ludirectori incumbit. Idem tene­tur subdocentem servare, et ei de victu, lumine, lotione ac calefactione providere. Lingua institutionis est germanica. Supplices recurrentium libelli V.-A.-Diacono et Parocho Sz.-Margitensi exhibeantur. Jaurini, die 8-a Augusti 1861. 20

Next

/
Thumbnails
Contents