A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
61 paschali, quaeritur: Quomodo sit ordinanda missa Patrocinii Sancti Josephi in casu translationis post Pentecosten? Ad XII. Missam Patrocinii Sancti Josephi legi debere post Pentecosten uti ordinata est pro tempore paschali, demptis solummodo Alleluja sumptoque qraduali, ex missa diei XIX. Martii cum versiculo proprio: Fac nos innocuam Joseph. etc. et tribus Alleluja dispositis juxta rubricas. Dubium XIII In missa Sancti Laurentii martyris die 10. Augusti post evangélium legitur: Non dicitur Credo nisi in ecclesia propria, aut nisi venerit in dominica. In missa autem diei octavae, quae incidit infra octavam Assumptionis Beatae Mariae Virginis notatur absolute dicitur Credo. Jam vero quum in casu prorsus simili, nimirum in die Nativitatis Sancti Joannis Baptistae, qua Credo non dicitur nisi in ecclesia propria, aut nisi venerit in dominica, relate ad diem octavam rubrica expresse adnotet dicitur Credo propter octavam Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quaeritur: An etiam in die octava Sancti Laurentii adjici haec rubrica possit dicitur Credo etiam extra ecclesiam propriam propter octavam Assumptionis lleatae Alariae Virginisi Ad XIII. Negative. Dubium XIV. Post missam Sanctorum Apostolorum Simonis et Judae die XXVIII. Octobris recentiores Missalis Romani editiones hanc habent rubricam ignotam editioni Sacrae Congregationis de Propaganda Fide anni 1714 ceterisque antiquioribus : Si in vigilia omnium Sanctorum occurrerit missa de aliquo festo semiduplici, tunc tertia oratio erit A cunctis non vero de Spiritu Sancto. Consonat certissime haec rubrica cum particulari decreto Sacrorum Rituum Congregationis in una Ordinis Capuccinorum diei 21. Junii 1710 ad 2. Nihilominus quum eadem desit, juxta dicta in omnibus antiquis editionibus, quaeritur: An eadem rubrica conservari debeat ? Ad XIV. Negative. Dubium XV. In decreto Urbis et Orbis novum missale diei 25. Septembris 1706 ad XI. quum quaesitum fuisset : Utrum quando occurrit dedicatio basilicarum Salvatoris et Sancti Petri infra octavam dedicationis aliarum ecclesiarum assignandae sint aliae collectae vel orationes vel sil omittenda commemoratio I Sacra Rituum Congregatio respondit: Sumatur pro commemoratione alia oratio de communi, nempe Deus qui invisibiliter etc. et apponatur decretum in principio missalis. Ex hac clausula responsioni adjecta quisque intelligit non eam fuisse S. Congregationis mentem ut haec responsio admodum rubricae in corpore missalis insereretur, sed tantummodo ut apponeretur in principio missalis post rubricas generales, inter decreta ejusdem Sacrae Congregationis. Reapse in missali edito anno 1714 a Sacra Congregatione de Propaganda Fide, pro quo adamussim hoc latum fuerat decretum, nulla quoad variandas orationes peculiaris rubrica inserta fuit missae in anniversario dedicationis ecclesiae ; et licet verum sit neque initio missalis (forsan ex oblivione) ullam adnotationem de eadem re appositam fuisse, constat tamen a quavis nova rubrica addenda abstinuisse editores. Ast quod praedicti missalis editores piaculo sibi duxerunt, id recentiores typographi fas sibi esse putarunt, hac addita arbitrio suo rubrica in praedicta missa post orationes pro ipso die dedicationis assignata: Praedictae orationes debent sumi quotiescumque occurrerint plures commemorationes de anniversario dedicationis ecclesiae. Haec quum ita se habeant, quaeritur: Utrum in novo missali standum sit adamussim prae-