A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
62 citato Sacrorum Rituum Congregationis decreto; an illo minime obstante, retineri possit praedicta rubrica ? Ad XV. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam. Dubium XVI. Missalia hactenus edita postcommunionem in collatione Sacrorum Ordinum exhibent cum conclusione Per Dominum etc. licet verba tuae redemptionis demonstrent orationem dirigi ad Filium Dei, ac proinde postulent juxta rubricas conclusionem : Qui vivis etc. Certe in casu prorsus simili, nimirum in postcommunione missae quotidianae pro defunctis, quae ita se habet: Animabas, quaesumus Domine , famulorum, famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium , ut eas et a peccatis omnibus exuas, et tuae redemptionis facias esse participes. Missalia omnia ponunt conclusionem : Qui vivis etc. Quaeritur itaque : Quomodo concludi debeat postcoinmunio in collatione Sacrorum Ordinum ? Ad XVI. Adhibendam esse conclusionem : Qui vivis etc. Dubium XVII. Ad omnem incertitudinem adimendam circa interpretationem rubricae, quae legitur ante missam pro sponso et sponsa Sacra Rituum Congregatio decreto Urbis et Orbis diei 7. Januarii 1784 approbante Summo Pontifice Pio VI. declaravit: fu cel<- bratione Nuptiarum, quae fit extra diem dominicum , vel alium diem festum de praecepto seu in quo occurrat duplex primae vel secundae classis, etiam si fiat officium et missa de festo duplici per annum sive majori, sive minori dicendam esse missam pro sponso et sponsa in fine missalis, post alias votivas specialiter assignatam : in diebus vero Dominicis, aliisque diebus festis de praecepto , ac duplicibus primae et secundae classis dicendam esse missam de festo cum commemoratione missae pro sponso et sponsa, Jam vero quum publice expediat ut decretum istud minime ignoretur a parochis aliisque sacerdotibus ad nuptiarum benedictionem legitime deputatis, quaeritur: 1. An ex eodem decreto nova rubrica confici possit, quae apponatur in corpore missalis ante missam pro sponso et sponsa ? Ad XVII. Affirmative ad formam decreti. Et quatenus negative 2. An saltem decretum ipsum apponi possit initio missalis post rubricas generales ? Ad 2. Provisum in primo. Dubium XVIII. In missa propria Immaculati Cordis Reatae Mariae Virginis a Sacra Rituum Congregatione approbata die 21. Julii 1855 ac inserenda in appendice Missalis Romani pro aliquibus locis secreta ita se habet: Majestati tuae, Domine, Agnum immaculatum offerentes, quaesumus ut corda nostra ignis ille divinus accendat, qui Cor B. M. Virginis ineffabiliter inflammavit. Inspectis rubricis secreta concludenda videtur: Per eumdem Dominum etc. eo quod initio orationis mentio fiat Filii Dei. Nihilominus quum in missa, quae asservatur in actis Sacrorum Rituum Congregationis secretae conclusio sit: Per Dominum: quaeritur: Quomodo sit secreta haec concludenda? Ad XVIII. Concludendam esse verbis: Per eumdem Dominum etc. Dubium XIX. In missa propria R. Pauli a Cruce paucis abhinc annis approbata ac similiter inserenda in appendice pro aliquibus locis, graduale pro tempore paschali desumptum fuit ex capite 3 epistolae ad Colossenses ita tamen ut lectioni vulgatae presse non inhaereat. In praedicta enim missa legitur: Mortui estis, et vita vestra absconditu est cum Christo etc. . . . Quum Christus apparuerit vita vestra, et vos apparebitis etc. Quando