A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

60 legitur: Finita processione . . . candelae tenentur in manibus accensae dum legitur evan­gélium, et iterum ad elevationem sacramenti usque ad communionem. Huic rubricae in recentibus editionibus adjuncta fuerunt haec alia verba ad litteram desumpta ex caeremoniali episcoporum lib. 2, cap. 26, Nr. 19: Si vero missa fuerit de dominica candelae non ac­cenduntur. Iniiciari nequit additamentum istud in se spectatum eam utilitatem praeseferre, ut rubricae uberius declarandae optime inserviat, ipsaque verba, quibus conceptum fuit qua­tenus derivata ex caeremoniali episcoporum, vim legis habere. Nihilominus quum eadem ad­ditio nova sit, et privato tantum arbitrio facta, quaeritur utrum eadem conservari, an potius supprimi debeat? Ad VIII. Affirmative ad primam partem: negative ad secundam. Dubium IX. Duo festa septem dolorum Beatae Mariae Virginis, quorum alterum affi­xum est feriae VI. post dominicam Passionis, alterum vero dominicae III. Septeifibris re­guntur , quoad modum translationis non a generalibus breviarii et Missalis Romani rubricis, sed a legibus omnino propriis, quae inter praedictas rubricas minime continentur. Siquidem de primo illo festo cautum est, ut quando celebrari nequit feria VI. post dominicam Passio­nis , vel in sequenti sabbato, illo anno omittatur nec transferatur ad tempus paschale. Ita definivit Sacra Rituum Congregatio in Corduben. die 3. Septembris 1672 ad 3. et 4. De secundo autem festo duo extant decreta Urbis et Orbis dierum 18. Septembris 1814 et 19. Augusti 1817 quibus regulae illud transferendi de una in aliam dominicam fuse decla­rantur. Jam vero quum ad sacerdotum instructionem peropportunum videatur, ut de modo eadem festa transferendi aliquid adnotetur in novo missali, quaeritur: an ante missam utrius- que festi sit apponenda peculiaris rubrica, qua ordo translationis declaretur ad formam prae­dictorum decretorum ? Ad IX. Affirmative. Dubium X. Quod in praecedenti dubio notatum fuit, quum locum quoque habeat re­late ad festum Pretiosissimi Sanguinis dominica 1. Julii juxta decretum Urbis et Orbis da­tum Cajetae die 10. Augusti 1849 quaeritur: an ante missam hujus festi apponi debeat pe­culiaris rubrica ex verbis praedicti decreti desumenda? Ad X. Affirmative. Dubium XI. Postquam Sacra Rituum Congregatio in Retnen. die 16. Februarii 1754 definivit quomodo ordinanda sit missa Inventionis Sanctae Crucis si transferri eam contingat post Pentecosten, apponi coepit in corpore missalis ad diem 3. Maji specialis rubrica id de­clarans, non iisdem tamen verbis concepta, quae praefert decretum, sed longe diversis, li­cet quoad rei substantiam decreto consonis. Quamquam vero haec rubrica apprime utilis vi­deatur, nihilominus quum eadem desideretur in omnibus antiquis editionibus, quaeritur,: 1. An conservari debeant? Ad XI. Affirmative. Et quatenus affirmative: 2 An reformari debeant servatis expressionibus praelau- dati decreti ? Ad 2. Affirmative. Dubium XII. Post decretum Urbis et Orbis diei 10. Septembris 1847 nullum potest esse dubium quin missa Patrocinii S. Josephi Confessoris Sponsi Beatae Mariae Virginis ap­ponenda sit in corpore Missalis Romani. Sed quum missa haec ordinata sit pro tempore

Next

/
Thumbnails
Contents