A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

58 Verum quum in hoc examine nonnulla sibi occurrissent gravioris momenti dubia, eadem dis­cutienda ac dirimenda subjecit Congregationi Sacrorum Rituum particulari a SSmo Domino Nostro Pio Papa IX. hunc in finem delectae. Haec autem quum die 25. Septembris 1860 convenisset in aedes Eminentissimi et Reverendissimi Domini Cardinali Constantini Patrizi Sacrorum Rituum Congregationis praefecti, singulis mature perpensis, proposita dubia deli— nivit ut sequitur: Dubium I. Certum est in oratione: Nobis quoque peccatoribus intra missae cano- nem nonnisi tria ista verba clara voce esse dicenda; idque aperte innuunt tum rubricae ge­nerales Cap. XVI, Nr. 1 , tum ritus servandus in celebratione missae Cap. IX, Nr. 3, ubi ita praescribitur : Quum dicit (sacerdos) Nobis quoque peccatoribus vocem aliquantulum ele­vat et prosequitur secreto famulis tuis etc. Sed quum accurata isthaec distinctio inter verba secreto, aut elata voce, dicenda desideratur in rubrica Ordinis Missae absolute prae­scribente : Manu deoclera percutit sibi pectus elata parum voce dicens: nobis quoque peccatoribus famulis tuis etc. Quaeritur an ad clariorem hanc postremam rubricam redden­dam, post verba: Nobis quoque peccatoribus addi possit intra parenthesim brevis haec ad- notatio : Et prosequitur secreto Í Ad I. Non expedire. Dubium II. Neque in rubricis generalibus, neque in ritu celebrandi missam neque in Ordine Missae dum statuitur ut in fine missae legatur evangélium Sancti Joannis: In principio erat verbum ulla indicatio occurrit, qua scire possit sacerdos in qua parte mis- salis evangélium illud reperiatur, et istiusmodi silentium commune est quibuscumque Missa- lis Romani editionibus non exclusis archetypis Clementis VIII. et Urbani VIII. Quum autem peropportunum videri possit id aliquo modo in ordine missae indicari, seu remittendo sacer­dotem per simplicem citationem folii ad tertiam missam Nativitatis Domini, ubi praedictura evangélium habetur, sive evangélium ipsum apponendo per extensum in fine Ordinis Missae prout fieri solet in canone missae pontificalis, qaeritur an et quomodo allegatio praedicti evaugelii apponi possit in missalibus proxime edendis? Ad II. Nihil innovetur. Dubium III. Quum ab anno 1806 in persona Francisci II. Austriae imperatoris cessaverit romanum imperium, non amplius hodie dicendae sunt orationes pro románomra im­peratore assignatae tum feria VI. in Parasceve in missa Praesanctificatorum , tum Sabbato Sancto in postrema parte praeconii paschalis, prout expresse declaravit Sacra Rituum Con­gregatio in Sarsinaten. 3. Augusti 1839, in Mecblijiien. die 7. Decembris 1844 ad VI., in Maceraten. die 14. Junii 1844 ad III. Quaeritur ergo 1. An praedictae orationes expungen­dae sint in novis Missalis Romani editionibus? Ad III. Negative. Et quatenus Negative. 2. An ad utramque orationem brevis apponi debeat rubrica, qua declaratur eas hodie esse omittendas? Ad 2. Negative. Et quatenus negative. 3. An saltem istiusmodi adnotalio apponi debeat initio mis­salis post rubricas generales inter decreta Sacrorum Rituum Congregationis? Ad 3. Affirmative. Dubium IV. Quotquot in lucem prodierunt post Urbanum VIII. Missalis Romani editiones, recentioribus tantummodo exceptis rubricam missae de solemnitate Corporis Christi

Next

/
Thumbnails
Contents