A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

57 1. An ex eodem decreto nova rubrica confici possit, quae apponatur in corpore missalis ante missam pro sponso, et sponsa? Et quatenus negative. 2. An saltem decretum ipsum apponi possit initio missalis post rubricas generales i Dubium XVIII. In missa propria Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis a Sacra Rituum Con­gregatione approbata die 21. Julii 1855 ac inserenda in appendice Missalis Romani pro ali­quibus locis, secreta ita se habet: Majestati tuae, Domine, Agnum immaculatum ojjeren­tes, quaesumus ut corda nostra ignis ille divinus accendat, qui Cor Beatae Mariae Vir­ginis ineffabililer inflammavit. Inspectis rubricis secreta concludenda videtur: Per eum- dem Dominum etc. eo quod initio orationis mentio fiat Filii Dei. Nihilominus quum in missa originali habeatur conclusio. Per Dominum: quaeritur Quomodo sit praedicta oratio secreta concludenda? Dubium XIX. In missa propria Beati Pauli a Cruce paucis ab hinc annis approbata, ac similiter inserenda in appendice pro aliquibus locis graduale pro tempore paschali desumptum fuit ex capite 3 epistolae ad Colossenses ita tamen ut lectioni vulgatae presse non inhaereat. In praedicta enim missa legitur: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo etc. . . . Quum Christus apparuerit vita vestra et vos apparebitis etc. quando vulgata in primo testimonio ita se habet est absconditu: in altero autem testimonio tunc et vos appa­rebitis etc. Quaeritur itaque : An in nova missalis editione praedictum graduale sit reformandum juxta lectionem vulgatae ? I. Decretum (le 35. Septembris 1860. DECRETUM URBIS ET ORBIS. MISSALE ROMANUM. — Quum duo Romae nova missalia quamprimum debeant in lucem prodire, alterum ex typographia S. Congregationis de Propaganda Fide, alterum ex typographia Josephi Salviucci, Sacrorum Rituum Congregatio­nis secretarius inhaerens decreto generali super editione librorum lilurgicorum diei 26. Apri­lis 1834, sui muneris esse duxit omni vi eniti ut eadem plene concordent cum archetypis editionibus Clementis VIII. ac Urbani VIII , nec non cum alia ad illas fidelissime exacta, typisque S. Congregationis de Propaganda Fide anno 1714 impressa, pro qua adornanda ipsa S. Rituum Congregatio diebus 25. Septembris 1706 et 18. Septembris 1714 duo tulit Urbis et Orbis decreta. Quo vero secretarius praedictus propositam metam attingeret, viris non minus diligentibus quam rubricarum scientia praeditis in partem laboris adseitis, omnia illa, de quibus dubium aliquod exoriri potuit non modo cum allegatis, sed quoties nccesse visum est etiam cum quatuor aliis optimae notae editionibus conferre curavit non multo post Urbanum VIII. cusis, sive Romae anno 1643 a Bernardino Tani et anno 1677 a typogra­phia Reverendae Camerae Apostolicae, sive Venetiis anno 1640 a Petro Ciera et anno 1654 a Francisco Boba. Confugit insuper ad decreta authentica Sacrorum Rituum Congregationis, atque ex iis tutissimam normam desumpsit ad plura, praesertim in rubricis emendanda vel resecanda a typographis in recentioribus Missalis Romani editionibus immutata vel addita. 17*

Next

/
Thumbnails
Contents