A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

56 collectae vel orationes, vel sit omittenda commemoratio ? Sacra Rituum Congregatio re­spondit : Sumatur pro commemoratione alia oratio de communi, nempe Dens qui invisi­biliter etc. et apponatur decretum in principio missalis. Ex hac clausula responsioni ad­jecta, quisque intelligit non eam fuisse Sacrae Congregationis mentem ut haec responsio ad modum rubricae in corpore missalis insereretur, sed tantummodo ut apponeretur in principio missalis post rubricas generales, inter decreta ejusdem Sacrae Congregationis. Reapse in missali edito anno 1714 a Sacra Congregatione de Propaganda Fide, pro quo ad amussim la­tum hoc fuerat decretum, nulla quoad variandas orationes peculiaris rubrica inserta fuit mis­sae in anniversario dedicationis ecclesiae; et licet verum sit neque initio missalis (profecto ex oblivione) ullam adnotatiouem de eadem re appositam fuisse, constat tamen a quavis nova rubrica addenda abstinuisse editores. Ast quod praedicti missalis editores piaculo sibi duxerunt, id recentiores typographi fas sibi esse putarunt, hac addita arbitrio suo rubrica in praedicta missa post orationes pro ipso die dedicationis assignatas: Praedictae orationes debent sumi quotiescumque occurrerint plures commemorationes de anniversario dedica­tionis ecclesiae, Haec quum ita se habeant: quaeritur Utrum in novo missali standum sit ad amussim praecitato Sacrae Rituum Congrega­tionis decreto; an, illo minime obstante, retineri possit praedicta rubrica ? Dubium XVI. Missalia archetypa Clementis VIII. et Urbani VIR., nec non quaecumque posterius edita ad nos usque, postcoinmunionem in collatione Sacrorum Ordinum ita conceptam: Quos tuis, Domine, reficis sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis; ut tuae redemptio­nis effectum et mysteriis capiamus, et moribus, exhibent cum conclusione : Per Dominum etc. licet verba tuae redemptionis demonstrent orationem dirigi ad Filium Dei, ac proinde postulent juxta rubricas conclusionem: Qui vivis etc. Certe in casu prorsus simili, nimirum in postcommunione missae quotidianae pro defunctis, quae ita se habet: Animabus quaesu­mus Domine, famulorum famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium, ut eas et a peccatis omnibus exuas, et tuae redemptionis facias esse participes, praedicta mis­salia ponunt conclusionem: Qui vivis: Quaeritur itaque Quomodo concludi debeat postcommunio in collatione Sacrorum Ordinum? Hubium XVII. Ad omnem incertitudinem adimendam circa interpretationem rubricae, quae legitur ante missam pro Sponso, et Sponsa Sacra Rituum Congregatio decreto Urbis et Orbis diei 7. Januarii 1784 approbante Summo Pontifice Pio VI (Nr. 4415) declaravit: In celebra­tione nuptiarum, quae fit extra diem Dominicum, vel alium diem festum de praecepto, seu in quo occurrat duplex primae, vel secundae classis, etiam si fiat officium et missa de festo duplici per annum sive majori, sive minori dicendam esse missam pro sponso, et sponsa in fine missalis post alias votivas specialiter assignatam; in diebus vero Do­minicis aliisque diebus festis de praecepto, ac duplicibus primae et secundae classis, di­cendam esse missam de festo cum commemoratione missae pro sponso, et sponsa. Jam vero quum publice expediat ut decretum istud minime ignoretur a parochis, aliisque sacerdotibus ad nuptiarum benedictionem legitime deputatis: quaeritur

Next

/
Thumbnails
Contents