A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
55 missae universim discrepent inter se, regulis liturgicis consonum videtur, ut quae propria sunt in missa Patrocinii, non dimittantur extra tempus paschale, sed quoad fieri possit, et ritus permittat omnino conserventur. Huic sane regulae in casu prorsus simili Sacram Rituum Congregationem inhaesisse aperte colligitur ex duobus decretis Urbis et Orbis dierum 23. Junii 1703 et 23. Septembris 1706 ad 4. (Nr. 3657 et 3754) ubi quum sermo esset de ordinanda missa Sanctorum Apostolorum Philippi et Jacobi post Pentecosten translata, Sacra Congregatio declaravit legendam esse ipsam missam temporis paschalis, demptis solummodo Alleluja, ac sumpto graduali ex missa infra octavam Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli praeter versiculum proprium : Tanto tempore vobiscum sum etc. quem retineri voluit. Quo posito exemplo facile quisque dabit non recessurum a regulis Sacrae Congregationis, qui arbitraretur missam Patrocinii Sancti Josephi legi debere post Pentecosten uti ordinata est pro tempore paschali, demptis solummodo Alleluja sumptoque graduali ex missa diei 19. Martii cum versiculo proprio : Fac nos innocuam Joseph etc. , et tribus Alleluja dispositis juxta rubricas. Hisce itaqua praemissis, quaeritur Quomodo sit ordinanda missa Patrocinii Sancti Josephi in casu translationis post Pentecosten ? Dubium Ulli. In missa Sancti Laurentii Martyris die 10. Augusti post evangélium legitur : Non dicitur Credo nisi in ecclesia propria, aut nisi venerit in dominica. In missa autem diei octavae , quae incidit infra octavam Assumptionis Beatae Mariae Virginis notatur absolute: dicitur Credo. Jam vero quum in casu prorsus simili, nimirum in die Nativitatis Sancti Joannis Baptistae, qua Credo non dicitur nisi in ecclesia propria , aut nisi venerit in dominica , relate ad diem octavam rubrica expresse adnotet dicitur Credo propter octavam Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quaeritur An etiam in die octava Sancti Laurentii adjici haec rubrica possit dicitur Credo etiam extra ecclesiam propriam propter octavam Assumptionis lleatae Mariae Virginisi Dubium XIV. Post missam Sanctorum Apostolorum Simonis et Judae die XXVIII. Octobris recen- tiores Missalis Romani editiones hanc habent rubricam ignotam editioni Sacrae Congregationis de Propaganda Fide anni 1714 ceterisque praecedentibus editionibus: Si in vigilia omnium Sanctorum occurrerit missa de aliquo festo semiduplici, tunc tertia oratio erit a cunctis non vero de Spiritu Sancto. Consonat certissime haec rubrica cum particulari decreto Sacrorum Rituum Congregationis in una ordinis Capuccinorum diei 21. Junii 1710 ad 2. (Nr. 3827), nec denegari potest ejus insertionem in corpore missalis apprime utilem esse. Nihilominus quum eadem desit, juxta dicta, in omnibus antiquis editionibus, ac decretum ex quo hausta fuit, non sit generale, sed particulare, quaeritur An eadem rubrica conservari debeat? Dubium XV. In decreto Urbis et Orbis novum missale diei 25. Septembris 1706 (Nr. 3754), ad XI. quum quaesitum fuisset: Utrum quando occurrit dedicatio basilicarum Salvatoris et Sancti Petri infra octavam dedicationis aliarum ecclesiarum, assignandae sint aliae 17 *