A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

54 Ita definivit Sacra Rituuin Congregatio in Corduben, die 3. Septembris 1672 ad 3. et 4. (Nr. 2594). De secundo autem festo duo extant decreta Urbis et Orbis dierum 18. Septem­bris 1814 et 19. Augusti 1817 (Nr. 4513 et 4541) quibus regulae illud transferendi de una in aliam dominicam fuse declarantur. Jam vero quum ad sacerdotum instructionem peropportunum videatur, ut de modo eadem festa transferendi aliquid adnotetur in novo missali, quaeritur An ante missam utriusque festi sit apponenda peculiaris rubrica, qua ordo transla­tionis declaretur ad formam praedictorum decretorum ? Dubium JL. Quod in praecedenti dubio notatum fuit, quum locum quoque habeat relate ad fe­stum Pretiosissimi Sanguinis dominica 1. Julii juxta decretum Urbis et Orbis datum Caje­tae die 10. Augusti 1849 (Nr. 5143) : quaeritur An ante missam hujus festi apponi debeat peculiaris rubrica ex verbis praedicti decreti desumenda ? Dubium X.I. Postquam Sacra Rituum Congregatio in Remen. die 16. Februarii 1754 (Nr. 4241) definivit quomodo ordinanda sit missa Inventionis Sanctae Crucis si transferri eam contingat post Pentecosten, apponi coepit in corpore missalis ad diem 3. Maji specialis rubrica id declarans, non iisdem tamen verbis concepta, quae praefert decretum, sed longe diversis, licet quoad rei substantiam decreto consonis. *) Quamquam vero haec rubrica apprime utilis videatur, nihilominus quum eadem desideretur in omnibus antiquis editionibus, et decretum, ex quo sumpta fuit sit tantum particulare, non generale, quaeritur 1. An conservari debeat ? Et quatenus affirmative. 2. An reformari debeat, ser­vatis expressionibus praelaudati decreti? Dubium ILII Post decretum Urbis et Orbis diei 10. Septemb. 1847 (Nr. 5098) nullum potest esse dubium quin missa Patrocinii Sancti Josephi Confessoris Sponsi Beatae Mariae Virginis apponenda sit in corpore Missalis Romani. Sed quum missa haec ordinata sit pro tempore paschali, dubium oritur, quomodo sit eadem ordinanda in casu translationis post Pentecosten. Quid in casu faciendum sit relate ad officium, Sacra Rituum Congregatio jamdiu definivit in liarcinouen. diei 10. Septembris 1790 ad IV. (Nr. 4442). Sed relate ad missam quum nulla extet Sacrae Congregationis definitio, expedire videtur, ut occasione novi missalis, id modo declaretur. Si missa Sancti Josephi die 19. Martii in omnibus suis partibus propria esset, quemadmodum alia Patrocinii, facile resolvi quaestio posset, subrogando in casu de quo agitur, missae Patrocinii aliam pro festo principali assignatam. Verum quum duae istae J) Rubrica de qua in hoc dubio sermo est ita hodie concipitur: „Sed si festum Inventionis Sanctae Crucis contigerit trans­ferri post Pentecosten, tunc omnia sumenda erunt ex Festo Exaltationis 14- Septembris. Orationes vero Evangélium et Offertorium erunt ex Missa Inventionis ut supra.“ Inspectis autem verbis decreti in Remen. 15. Februarii 1754 eadem rubrica ita concipi deberet: „Si festum Inven­tionis transferri contigerit post Pentecosten dicitur eadem Missa, sed introitus et communio erunt sine Alleluja, et gra- duale ut in Missa Exaltationis 14- Septembris."

Next

/
Thumbnails
Contents