A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
53 esse transferendum in feriam secundam immediate sequentem , quocumque festo etiam aequalis, non tamen altioris ritus in eam incidente. Et ita serrandum mandavit quando festum Annunciationis Beatae Mariae Virginis occurrat in dominica privilegiata. Quod si in hebdomada majori vel paschali, tunc Annunciationis officium pari cum privilegio in feriam secundam post dominicam in Albis voluit transferri. Atque hoc decretum generalibus calendarii romanii rubricis adjici praecepit. Quum itaque hoc decretum juxta mentem Sacrae Congregationis adjici debeat rubricis generalibus, quaeritur An in praedicta Missalis Romani rubrica verba in sequentem diem commutanda sint cum hisce verbis, in feriam secundam immediate sequentem quocumque festo etiam aequalis, non autem altioris ritus in eam incidente ? nubium VI. Eamdem ob causam quaeritur an ante missam Annunciationis Beatae Mariae Virginis sit nova rubrica adjicienda, qua privilegium hujus festi annuncietur ad formam praeci- tati decreti Urbis et Orbis diei 20. Julii 1748 ? nubium VII. Quum autem idem privilegium, et sub eadem clausula, ut generalibus calendarii románt rubricis adjiciatur , hoc vertente anno fuerit a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa IX. decreto Urbis et Orbis diei 24. Maji tributum festo Conceptionis Beatae Mariae Virginis : quaeritur An similis rubrica huic quoque festo sit adjicienda ? nubium VIII. In omnibus antiquis editionibus Missalis Romani, non exclusis illis Clementis VIII. et Urbani VIII. immediate ante missam Purificationis Beatae Mariae Virginis ita legitur: Finita processione . . . candelae tenentur in manibus accensae dum legitur evangélium, et iterum ad elevationem sacramenti usque ad communionem. Huic rubricae in recentibus editionibus adjuncta fuerunt haec alia verba ad litteram desumpta ex caeremoniali episcoporum lib. 2, cap. 16, Nr. 19 : Si vero missa fuerit de Dominica, candelae non accenduntur. Inficiari nequit additamentum istud in se spectatum eam utilitatem praeseferre, ut rubricae uberius declarandae optime inserviat, ipsaque verba, quibus conceptum fuit, quatenus derivata ex caeremoniali episcoporum, vim legis habere. Nihilominus quum eadem additio nova sit, et privato tantum arbitrio facta ; quaeritur Utrum eadem conservari, an potius supprimi debeat ? Dubium IX. Duo festa septem Dolorum Beatae Mariae Virginis, quorum alterum affixum est feriae sextae post dominicam Passionis; alterum vero dominicae III. Septembris, reguntur quoad modum translationis non a generalibus breviarii et Missalis Romani rubricis, sed a legibus omnino propriis, quae inter praedictas rubricas minime continentur. Siquidem de primo illo festo cautum est, ut quando celebrari nequit feria VI. post dominicam Passionis, vel in sequenti sabbato, illo anno omittatur nec transferatur ad tempus paschale.