A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
52 Dubium III. Quum ab anno 1806 in persona Francisci II. Austriae imperatoris cessaverit ro- manum imperium, non amplius hodie dicendae sunt orationes pro romanorum imperatore assignatae tum feria YI. in Parasceve in missa Praesanctiiicatorum , tum Sabbato Sancto in postrema parte praeconii paschalis, prout expresse declaravit Sacra Rituum Congregatio in Sarsinaten. 3. Augusti 1839 (Nr. 4860), in Catta ren. 31. Augusti 1839 (Nr. 4872), in Mechlinien. 7. Decembris 1841 ad VI. (Nr. 4985), in Maceraten. 14. Junii 1844 ad III. (Nr. 5012). Quaeritur ergo 1. An praedictae orationes expungendae sint in novis Missalis Romani editionibus? Et quatenus negative. 2. An ad utramque orationem brevis apponi debeat rubrica, qua declaretur eas hodie esse omittendas? Et quatenus negative. 3. An saltem istiusmodi adnota- tio apponi debeat initio missalis post rubricas generales inter decreta Sacrorum Rituum Congregationis? Dubium IT. Quotquot in lucem prodierunt post Urbanum VIII. Missalis Romani editiones, recen- tioribus tantummodo exceptis, rubricam missae de solemnitate Corporis Christi his verbis concipiunt: Infra octavam dicitur haec eadem missa, et non Jit de aliquo Sancto , nisi fuerit duplex occurrens, non autem translatum. Ita in editione romana anni 1643 apud Rernardinum Tani: in Veneta anni 1654 apud Franciscum Roba: in alia romana anni 1677 typis Reverendae Camerae Apostolicae, nec non, plurimis aliis editionibus omissis, in romana anni 1714 ex typographia de Propaganda Fide. Rubricae huic perfecte concordat parallela breviarii romani rubrica, ante officium Corporis Christi, quae ita se habet: Infra octavam non fit de festo , nisi fuerit duplex . . . nec fit de duplici translato. Verum quum in recentioribus editionibus primae rubricae addita privato arbitrio haec verba fuerint, et nisi sit primae, vel secundae classis, factum hinc est, ut quae inter utramque rubricam aderat olim perfectissima consonantia, ob recens istiusmodi additamentum omnino cessaverit. Ceterum quum denegari non possit verba, nisi sit primae, vel secundae classis, cohaerere declarationi in nonnullis particularibus decretis a Sacra Rituum Congregatione factae, praesertim in Ulyxbonen. diei 30. Maji 1699 ad 2. (Nr. 3521) ; hinc quaeritur An a praedicta missalis rubrica expungenda sint verba recentius addita, nisi sint primae vel secundae classis i Dubium 1. In festo Purificationis Reatae Mariae Virginis ante missam legitur haec rubrica: Si hoc festum venerit in dominicis septuagesimae, sexagesimae, vel quinquagesimae, fit tantum benedictio, et distributio candelarum, et processio et missa dicitur de dominica, Missa autem festi transfertur ad sequentem diem. Quid nomine sequentis diei in hac rubrica foret intelligendum nullum potuit exoriri dubium, donec dies 3. Februarii nonnisi a festo simplici fuit occupata. Ast postquam contra votum a Sacra Congregatione expressum in Bergomen. diei 9. Augusti 1681 ad 2. (Nr. 2961.) pro multis dioecesibus praedictae diei affigi coepit festum duplex, vel semiduplex ; tunc quidem non immerito dubitatum fuit utrum pro die sequenti intelligenda foret ipsa dies 3. Februarii, quamvis impedita, an potius prima dies post eam vacua a festo duplici vel semiduplici. Cui dubio Sacra Rituum Congregatio ut occurreret, generale decretum edidit Urbis et Orbis die 20. Julii 1748 (Nr. 4197), quo ita cavit: Quando ejusmodi casus intervenerit, officium Purificationis