A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

51 neris esse duxit omni vi studioque eniti ut duo isthaec nova missalia plene concordent cum archetypis editionibus Clementis VIII. ac Urbani VIII., nec non cum alia, quae illas fidelis­sime expressit, typis S. C. de Propaganda Fide publici juris facta anno 1714. Id autem ut facile assequeretur, viris non minus diligentibus, quam rubricarum scientia praeditis in par­tem laboris adscitis, omnia illa, de quorum gravitate dubium aliquod exoriri potuit, non modo cum praedictis, sed quoties necesse visum est, etiam cum tribus aliis optimae notae editio­nibus conferre curavit non multo post Urbanum VIII. cusis, sive Romae anno 1643 a Ber- nardino Tani, et anno 1677 a typographia Reverendae Camerae Apostolicae, sive Venctiis anno 1654 a Francisco Boba. Confugit insuper ad decreta authentica Sacrorum Rituum Con­gregationis, atque ex iis, praesertim si universum catholicum Orbem respicerent, tutissimam normam desumpsit ad plura illis contraria corrigenda vel eliminanda. Verum quum in hoc examine nonnulla sibi occurrerint gravioris momenti dubia, ne propterea ab incoepto opere desistere cogatur, illa lubenti animo subjicit Eminentiarum Vestrarum judicio, quas pro iis­dem discutiendis, et dirimendis Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX. in particularem Congregationem coire voluit. Sequuntur Dubia. Dubium I. Certum est in oratione : Nobis quoque peccatoribus intra missae canonem non nisi haec tria verba clara voce esse dicenda; idque aperte innuunt tum rubricae generales cap. XVI., Nr. 1., tum ritus servandus in celebratione missae cap. IX., Nr. 3., ubi ita praescri­bitur: Quum dicit (sacerdos) nobis quoque peccatoribus, vocem aliquantulum elevat, et prosequitur secreto famulis tuis etc. Sed quum accurata isthaec distinctio inter verba, quae secreto, aut elata voce pro­ferri debent, desideretur in rubrica Ordinis Missae absolute praescribente: Manu dextera percutit sibi pectus elata parum voce dicens nobis quoque peccatoribus famulis tuis etc. quisque videt clariorem hanc postremam rubricam futuram si post verba: Nobis quoque peccatoribus inter perenthesim rubro charactere conscripta brevis haec adnotatio: Et pro­sequitur secreto adderetur. Verum huic additioni unum est quod apprime obstare posset, auctoritas nimirum missalium archetyporum Clementis VIII. et Urbani VIII., aliorumque us­que in praesens editorum, adnotationem praedictam nullimode habentium. Hinc quaeritur: An expediat praedictam additionem fieri in duobus missalibus pro­xime edendis? Dubium II. Neque in rubricis generalibus, neque in ritu celebrandi missam, neque in Ordine Missae dum statuitur ut in fine missae legatur evangélium Sancti Joannis: In principio erat verbum, ulla indicatio occurrit, qua scire possit sacerdos, in qua parte missalis evangélium illud reperiatur; et istiusmodi silentium commune est quibuscumque Missalis Romani editio­nibus, non exclusis archetypis Clementis VIII. et Urbani VIII. Quum autem peropportunum videri possit id aliquo modo in Ordine Missae indicari, seu remittendo sacerdotem per sim­plicem citationem folii ad tertiam missam Nativitatis Domini, ubi praedictum evangélium ha­betur , seu evangélium ipsum apponendo per extensum in fine Ordinis Missae, prout fieri solet in canone missae pontificalis, quaeritur: An, et quomodo allegatio praedicti evangelii apponi possit in missalibus proxime edendis ?

Next

/
Thumbnails
Contents