A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

30 querunt, et aliter, qui semel a peccatis et daemonis servitute liberati, et accepto Spiritus Sancti dono scienter templum Dei violare, et Spiritum Sanctum contristare ausi sunt. Nec satisfactionem esse tantum ad novae vitae custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum criminum vindictam et castigationem: unde Ministrum hujus Sacramenti, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate salutares et convenientes poenitentias injungere debere, ne si forte peccatis conniveat, et indulgentius cum poenitentibus agat, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injun­gendo, alienorum peccatorum particeps efficiatur. Esse vero praecipua satisfactionis opera orationem, eleemosynam, et jejunium, cum omne, quod in mundo est, aut concupiscentia carnis sit, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae, 25) et jejunium carnis concupi­scentiae, eleemosyna concupiscentiae oculorum, oratio vero superbiae vitae medeatur; vel, prout observat Catechismus Concilii Tridentini, 26) nos hisce tribus operibus iis satisfacia­mus, quos peccatis olfendimus, orationibus Deo, quem placamus, eleemosyna proximo, cujus damnum resarcimus, nobis ipsis, quos castigamus jejunio. Operae pretium etiam erit, ut fi­deles peccatorum gravitatem agnoscant, interdum eis significare, quae poenae quibusdam de­lictis ex veterum canonum, qui poenitentiales vocantur, praescripto constitutae fuerint. Nullum autem Sacerdotes utilius officium praestare possunt, quam solerter, alacri­ter ac fideliter dispensando Sacramentum Poenitentiae, quippe per quod fidelium animae ef­ficacissime in viam salutis diriguntur,, et cum Deo reconciliantur, quo officio rite impleto, teste S. Pio V. Pontifice, omnium Christianorum habebitur reformatio Quot meritis cumu­lantur ii, qui naviter ad hoc incumbunt ministerium, quum neque minimum charitatis opus absque ampla mercede futurum esse solemniter spoponderit Christus! Hinc omnes Christi ministri, qui apostolico enituerunt spiritu, confessionum ministerio nullo non tempore insuda- runt, ex eoque uberrimos in vinea Domini collegerunt fructus. Felix proinde dicenda est parochia illa, quae poenitentiae Tribunal poenitentibus stipatum habet, et confessarium in illo indefessum. Ceterum Sacramentorum omnium nullum est, quod magis ministrum scientia et prudentia praeditum desideret, quam illud Poenitentiae, cum ob incredibilem rerum tractan­darum magnitudinem, ut rectum judicium tamquam judex proferre valeat, tum ob pretiosis­simam animae dignitatem, ut spirituali ejus aegritudini opportuna remedia, medici personam agens, adhibeat. 27) Utraque assiduo studio comparanda, utraque assiduis precibus postulanda est a Deo „qui docet hominem scientiam1*, 28) et replet eum spiritu prudentiae, 29) idque tanto magis, quod certum sit, in approbatione quantum ad audiendas confessiones — sup­poni sufficientem scientiam, non tribui, haberique ab ea jurisdictionem, non idoneitatem. In ipso sacro ministerio duo perniciosa extrema semper devitanda sunt, nimius nempe rigor, ac nimia in absolvendo facilitas, illudque prae oculis habendum praeclarum S. Gregorii M. 30) monitum: „neque poenitentes multa asperitate exulcerentur, neque nimia benignitate sol­vantur ------sit amor, sed non emolliens, sit rigor, sed non exasperans ; sit zelus, sed non immode­ra te saeviens, sit pietas, sed non plus quam expediat, parcens.* In sacro hoc ministerio ab omni personarum acceptatione cavendum, „quia Dei judicium est, et nulla erit distantia personarum.* 31) Singulorum proinde causas Confessarii sedulo perpendant, ac juste judicent: uniuscujusque pec­cata, animi aegritudines et dispositiones prudenter investigare, ac detegere, remediaque op­K) l. Joann. 2-16. — 26) Pari. 2. de sacr. poenit. — *f) Origin. hom. 2- in Psalm. 37. can. quem poenit. dist. 85. can. qui vult, de poenit. dist. 6. — 28) Psalm. 29. 10. — 293 Exod. 28. 3. — *) Reg. Pastor, part. 2. c. 6. — 31) Deut. 1. 17.

Next

/
Thumbnails
Contents