A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

27 ATr. VI. Sancta et de suorum salute fidelium sollicita mater Ecclesia districte praecipit Q: „ut omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annum discretionis pervenerit, omnia sua peccata, sal­tem semel in anno, fideliter confiteatur." Universali autem in Ecclesia consuetudine invaluit mos, ut praecepto huic S. Quadragesimae, sive paschali, ut loquimur, tempore imprimis sa­tisfieret, quem morem SS. Tridentina Synodus 2); „maxime probat et amplectitur, tamquam pium et merito retinendum", imo damnat 3) illos, qui dixerint, ad confessionem peccatorum non teneri omnes et singulos utriusque sexus Christifideles juxta magni Concilii Lateranen­sis constitutionem semel in anno, et ob id suadendum esse Christifidelibus, ut non confitean­tur tempore Quadragesimae, quo alioquin usu rationis praediti fideles omnes, ad sacra Do­minici Corporis mysteria accedere, et ne indigne accedant, taliterque judicium sibi mandu­cent, secundum verissimam Apostoli doctrinam, 4) semetipsos probare ac pro re nata con­scientiam suam in Sacramento Poenitentiae praevie emundare tenentur, quo sic per dies il­los expurgato veteri fermento nequitiae , agere possint festum diem in paschalibus azymis veritatis et sinceritatis, facti nova conspersio. 5) Mandat magnum illud Lateranense Conci­lium, 6) ut praeceptum de annua confessione saepius in Ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae coecitate velamen excusationis assumat; Synodus vero Tridentina 7) „praecipit Episcopis omnibus, ut non solum, cum Sacramenta per seipsos erunt populo administranda, prius illorum vim et usum pro suscipientium captu explicent, sed etiam idem a singulis pa­rochis pie, prudenterque servari studeant," et hoc ideo: „ut fidelis populus ad suscipienda Sacramenta majori cum reverentia, atque omni cum devotione accedat." Explicationis hujus tanto major est quoad Sacramentum Poenitentiae utilitas, imo necessitas, quanto certius est, ab hoc Sacramento rite suscepto, ab hac secunda post naufragium tabula, ita quemadmodum oportet, arrepta, pendere salutem omnium, qui justitiam in Baptismo beneficio et gratia Dei acceptam constanter tuiti non sunt, sed per peccatum amiserunt. „Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Deidicit divinus Salvator de Baptismo, 8) de Poenitentiae Sacramento autem docet Synodus Tridentina, 9) esse illud la­psis post Baptismum ad salutem tam necessarium, quam sit nondum regeneratis ipse bapti­smus. Cum itaque non liceat mihi, cui concreditae potestatis ratio summo Pastori Deo red­denda est, quidquam negligere, quod ad salutem curae meae commissi fidelis populi condu­cit ; cohibere me non potui, quominus Vos, VV. FF. et FF.! qui una mecum pascitis gre­gem Domini, et qui aliquando una mecum stabitis ante Tribunal Christi, 10) de pastorali no­stro munere eidem gregi impenso rationem reddituri, orem atque obsecrem, ut tanti tamque necessarii Sacramenti naturam, virtutem, excellentiam, proprietates et conditiones juxta infal­libilem S. Scripturae et traditionis regulam , nec non Summorum Pontificum decreta ovibus vestris crebro, sed imprimis sacro hoc Quadragesimae tempore exponatis et explicetis, ne in venenum mortis per ignorantiam convertatur in illis, quod velut remedium vitae a divite in Misericordia Deo institutum est. *) Cap. omnis utriusqtie sexus, de poenit. et remiss. — 2) Sess. 14. cap. 5. de poenit. — 3) Eadem sess. can. 8. — 4) 1. Cor. 11. 27—29. — 5) 1. Cor. 5. 7—8. — 6) Praecit. constit. omnis utriusq. sexus. — 7) Sess. 24. de re­form. cap. 7. — 8) Joann 3. 5. Cone. Trid. sess. 7. can. 2. de Baptismo.— 9J Sess. cit. cap. 2.— 10) Rom. 14.10. 9 Nro. 735. Fidelis popu­lus de Sacra­mento Poeni­tentiae soler- ter instituen­dus, et ad il­lud frequen­tandum exci­tandus.

Next

/
Thumbnails
Contents