A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
28 Docendi sunt fideles quomodo discutienda conscientia, et ejus instituendum sil examen, ne alicubi illa invalescat, vel sicubi viget, e medio tollatur prava consuetudo, ut nimirum sola peccata verbis commissa in Tribunali sacro recenseantur, quasi his solis et non etiam cogitatione, desideriis ac factis legi adversis peccaretur. „Ad Sacramentum Poenitentiae , decrevit Concil. Provinc. Mediolanense (sub S. Carolo Borr.) ir) „nemo sine debita praeparatione accedat; ut in spiritu humilitatis et amaritudine animae suae, non exspectata confessoris interrogatione, ipse peccata sua confiteri possit, cujus tamen diligentia adjuvandus erit, ubi aliqua in parte deficere videbitur. Socordia certe in examinanda conscientia, ad investigandum peccata mortifera, eorumdem numerum, ac circumstantias, quae vel speciem immutent, vel notabiliter eam aggravent, reddit omissionem peccatorum, quae inter confitendum menti non occurrunt, culpae obnoxiam, haud secus ac si quis ea sponte subti- cuisset: quia censetur rem aliquam velle, cum ea, quae necessaria sunt ad amovendam, non curet adhibere.“ Quod dein singularem Curatorum ac Confessariorum sollicitudinem exigit, est animi dolor ac detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero. Inter tres partes Sacramenti Poenitentiae, quae a Concilio Tridentino 12) dicuntur quasi materia, haec est prima, et prae aliis necessaria ; ipsa sola cum charitate perfecta et voto Sacramenti conjuncta supplet aliarum defectum, aliae sine ipsa nunquam prodesse possunt; hinc Sanctorum clamores: „Tibi soli peccavi et malum coram te feci; — laboravi in gemitu meo, — lavabo per singulas noctes lectum meum, — recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae“, 13) quos facile est intelligere ex vehementi quodam anteactae vitae odio, et ingenti peccatorum detestatione manasse. 14) Verum Conlessarii longa experientia edocti noverunt nihil magis negligi hac sincera cordis detestatione, nec aliunde repetenda est tam rara vitae emendatio. Licet enim vera poenitentia nec tollat arbitrium hominis, nec radicitus concupiscentias evellat, quae fovent peccatum, docet tamen S. Augustinus, 13) „gratiam Dei non solum sanare, ut deleat, quae peccavimus, sed etiam praestare, ne peccemus^ ; et teste S. Gregorio M.16) „peccatum quod poenitentia non deletur, suo pondere ad aliud trahit.*4 Ilaec igitur tam necessaria et essentialis pars Sacramenti Poenitentiae clare fre- quenterque exponenda est ad omnium captum, et omissis quaestionibus, quae hac de re agitantur a Theologis, docendum est : „sine gravi animi dolore deleri non posse, quae cum gaudio commissa sunt“; 17) poenitentiam non esse solum cessationem a peccato, et vitae novae propositum et inchoationem , sed et veteris odium continere debere ; 18) docendum porro, peccatum detestandum esse, prout peccatum est offensa Dei, injuria Deo illata et privatio ejus amicitiae; avertendum esse cor a creatura, et ad Deum convertendum; exponendum dein est, quibus gradibus possit peccator pervenire ad justificationem. Fide qua vera credit, quae divinitus revelata ac promissa sunt, impium a Deo justificari per ejus gratiam, et per redemptionem, quae est in Christo Jesu ; divinae justitiae timore, qui donum Dei est, et impulsus Spiritus Sancti, a quo tamquam a primo motu concutitur, convertitur ad desiderandam Dei misericordiam, et in spem erigitur, confidens Deum sibi propitium fore propter Christum; tandem incipiendo diligere Deum tamquam omnis justitiae fontem. 19) Atque haec est tota poenitentia, sine qua etiam cum Sacramento nulla esse potest conversio, nulla emenu) Parte I. Quae pertinent ad Sacramenti Poenit. administr. — I2J Sess. 14. cap. 3. de poenit. — I3) Psalm. 50.5-6.7.— 14) Trid. Sess. 6. de poenit. — 15) Libr. de nat. et grat. c. 26. — *6) Homil. 11. in Ezech. — 17) S. August. quaes. 5. in nov. test. n. 112. — 18) Trident. Sess. 14. c. 4. de poenit. — 19) Trident. Sess. 6. c. 6. de justif.