A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
16 Aliud est, quod in medio concivium ipsi quoque cives et Patriae filii praestare obligamur. Et ea quidem, quae communia civium officia esse censentur, Clerum Hungáriáé omni tempore executum esse nemo negaverit. Annales Patriae supprimant oportet, si qui lorte dicere praesumserint, inde ab initio civilis nostrae constitutionis ad praesens usque tempus quemquam aut fide in Principem, aut amore in Patriam, aut boni communis studio Clero Catholico superiorem fuisse. Nullae rerum patriarum vicissitudines tam graves, nullae necessitates tam magnae fuerunt, ut in Clero aut animus defuerit illas superandi, aut his occurrendi promptitudo. Parem nos quoque animum habeamus oportet, ne in praesenti rerum discrimine indigni simus majoribus nostris, quos a recta officii semita nec non recta jubentium civium ardor dimovit, nec favor ac gratia potentum deflexit. Gravia sunt pericula, quae reipublicae imminent. Eminus hostiles acies irrumpere et vulnera adhucdum cicatricosa innovare parant; domi penes sincera animorum motus componendi, ordinisque restituendi ac firmandi studia necdum successit diffidentiae semina supprimere, cui tribuendum, quod manum Principis, pacis causa protensam, rejici, mandata ejus insuperhaberi, justitiae ac juris administrationem impediri, materialia subsidia Regi ac Patriae subtrahi videamus, quibus, ceu civitatis nervis, propter nos ipsos maxime opus esse, et quae denegari exigui in Patriam amoris indicium portendere, scripsit Eminentissimus Cardinalis Princeps Primas Regni in illis, quas ddo 20. Januarii h. a. ad Comitatus Regni exaravit litteris. Quanta ex hinc mala progigni debeant, probe nostis VV. FF. et FF. ideoque etiam obligationem Vobis, qui pacis ac veritatis praecones estis, incumbentem perspicitis, id omne, quod potestis, ad avertendam a Patria calamitatem conferre Nolite tacere, quum bonum commune, quum salus Reipublicae loqui jubet. Agite apud populum, cujus Pastores, ac ob consilii maturitatem, atque probatum publici boni studium duces estis, agite . ut omnes legibus obtemperent, ut secundum monitum S. Pauli Apostoli ') „reddant omnibus debita, cui tributum, tributum, cui timorem, timorem, cui vectigal, vectigalut porro mandato Principis Apostolorum 2) obsequenter „Deum timeant, regem honorificent, omnes honorent," praepositos imprimis Magistratus ; ut denique inconcussa fiducia in augustissimum terrae Principem ferantur, qui Deo juvante certo exequetur, quod in verbo regis promisit, et palládium avitae libertatis, sacram Regni coronam capiti suo impositurus, quaecunque sunt justa regnicolarum desideria, magno animo complebit. Haec Dilectissimi FF et FF. exequemini uti cives, quorum de bono Patriae interest ; uti Sacerdotes autem vestras cum meis preces conjungite, ut Deus misericordiarum Pater, qui hanc gentem inter ingentes calamitates et mille pericula ad nostram usque aetatem servavit, qui eam domesticis et externis tempestatibus agitatam perire non permisit, haec quoque imminentia mala potenti brachio suo dissipet, ut concordiam mutuumque amorem inter Regem et populum reducat, et ex justitiae ac reciprocae fiduciae seminibus laetam prosperitatis communis segetem educat! Jaurini die 1. Februarii 1861. Joaimes in. p. Episcopus. 0 Kom. 13. 7. - 1. Petr. 2. 17.