A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

15 vandis infortuniis, sin minus paternis desideriis parem, aliquam tamen pro angustis Nostris rebus pecuniae partem transmittendam curavimus, quam offerre Nobis nunquam intermisit pia Catholicarum gentium liberalitas. Quarum etiam non sine laude commemoratum volu­mus egregium charitatis exemplum in recreandis subsidiorum largitate afflictis per Syriam fidelibus, atque adeo maximopere laetamur, nunquam languescere in Ecclesia virtutem illam, quam divinus Reparator praecipuum esse signum voluit Christianae Religionis. Hic, quem hactenus exposuimus, sacrarum rerum et publicarum status , deploran­dus quidem ac luctuosus, Nos vehementer angit atque perturbat, et gravi etiam moerore complet, Venerabiles Fratres: Vosque in partem vocatos procurationis Nostrae in partem etiam doloris venire non dubitamus. Sed tamen non concidamus animo, atque iteratis quo­tidie precibus levemus oculos nostros in montem, unde in tantis rerum asperitatibus oppor­tunum expectemus auxilium. Aderit Ecclesiae suae Deus, aderit humilitati Nostrae, Ejusque Nos virtute roboratos ab officio et constantia Apostoliéi Ministerii nullus plane periculi me­tus , nulla deterrebit adversitas. Innocens Christianorum sanguis, quo perfusa Orientalis terra est, in odorem suavitatis ascendat ad Dominum. ilioque salutari velut sacrificio pla­catus gravissimas, quibus premimur, quaeque impendent, calamitates propitius avertat; atque accedente Sanctissimae Genitricis Dei ab origine immaculatae patrocinio, et beatissimis Apostolis Petro et Paulo suíTragantibus, concedat Ecclesiae suae de acerbissimis inimicis referre victoriam. Exurgat aliquando in judicium Deus, hostesque sui nominis religionis excidium anhelantes , multa et nefaria in Ecclesiam molientes in fortitudine brachii sui dis­perdat et conterat, vel, quod potius et optamus et poscimus, divinae gratiae lumine col­lustratos in viam justitiae et veritatis dives in misericordia clementissime traducat. Sacra ministerii nostri, quo ex Dei ordinatione inter homines fungimur libertas, ad ejusdem ministerii salutare exercitium maxime necessaria, illibata servari nequit, nisi tumultus fa­ctionum et omnis fori strepitus a Sanctuario exui esse jubeatur. Templum Domini, qui Pater est omnium, quive solem suum oriri facit super bonos et malos, sicuti olim locus re­fugii fuit, cujus Sanctimoniam privata vindicta violare verebatur, ipsaque publicae justitiae manus reverebatur. ita hodie quoque sacrum pacis asylum sit, oportet, ubi secularium luctarum fluctus in concordi animorum erga Patrem coelestem pietate sopiantur. „Pacem relinquo vobis, pacem meam de vobis,“ ait divinus auctor religionis nostrae, verbisque his praeceptum dedit nobis ministris suis , ut omne id ab altari arceamus, quod a suprema illa pace alienum est. Hinc jam facile perspicitur VV. FF. et FF. Sacerdotale munus eo tan­tum pacto utiliter et spiritui Christi conformiter exerceri posse, si cum politicis nihil com­mune habeat contentionibus, et super omnibus elevatum consistat studiis opinionum huma­narum, quas inter nemo unquam alteri sine alterius invidia favere poterit. Suprema igitur lex esto sacerdotale munus ita gerere, ut ea tantum curemus, quae Dei sunt, quae ad sa­lutem commissi nobis gregis adtinent, quae Ecclesiam Jesu Christi ejusque prosperitatem respiciunt. Nr. 332. De linea agendi, quam in praesenti patriae discrimine sequi oportent. 5

Next

/
Thumbnails
Contents