A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
14 libet impune tradatur doctrinae perversitas; denique promulgatum in Umbria decretum, quo matrimonium nuncupatum ab Apostolo magnum Sacramentum peculiaribus civilibus disciplinis illigatur, ac ferme subtrahitur ab Ecclesiae potestate, eo fortasse consilio ut postea civilibus dumtaxat subdatur legibus, eaque ratione, quod Deus avertat, legalis invehatur concubinatus cum extremo animarum detrimento. Atque hic, uti Apostoliéi Nostri muneris ratio postulat, quidquid contra Ecclesiae jura et patrimonium, contra religiosas personas earumque bona actum hucusque est, vel peragatur in posterum , damnamus reprobamus, ac nullius vis et roboris, ac prorsus irritum palam edicimus. Quanta vero ubique sit rerum omnium tum publicarum tum privatarum perturbatio, quantus in Europa motus, quantis dissidiis flagret Italia ecquis non videat, ac Nobiscum non maxime doleat? Tam multa tamque gravia rei sacrae et civili inflicta vulnera considerantes exclamare cogimur cum Propheta: „infecta est terra ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.“ Haec autem malorum congeries ab iis maxime repetenda, qui ut suam per Italiae fines ditionem extendant humana quaeque jura ac divina audacter pervertunt, qui publicae se felicitatis auctores jactant ac praedicant, quocumque tamen pervaserint, ibidem saevissimae veluti tempestates impressa relinquunt furoris excidiique vestigia. Utinain aliquando redeant insipientes ad cor. nimirum intelligant, Religione sublata, nullum humanae societati superesse praesidium tum ad stabilitatem tum ad quietem; utinam sibi aliquando persuadeant unam esse Catholicam Religionem veritatis magistram, virtutum omnium altricem, in qua civitatum, regnorum incolumitas salusque nitatur: meminerint aliquando, Apo- stolicam hanc Sedem nedum adversatam nunquam fuisse verae ac solidae populorum felicitati , quin etiam quovis tempore de universo hominum genere fuisse egregie promeritam: per illam namque traductae ad humanitatem barbarae gentes, veraeque religionis praeceptis institutae, sedati bellorum tumultus, provectae modis omnibus bonae artes ac disciplinae, calamitosis aegrisque recreandis publica charitatis excitata domicilia, asserta promulgata et principibus et populis vel in maximis perturbationibus justitiae atque honestatis principia. Haec atque alia quamplura per Apostolicam Sedem in bonum humanae societatis provide sapienterque peracta, multis eximiisque testata monumentis, ad omnis praedicationem temporis celebrabit historia. Sed jam paternum animum Nostrum ad se revocat plurimis afflicta malis per Orientem Ecclesia, quae tamen cruentis martyrum palmis nobilitari ornarique non desinit. Loquimur nempe, Venerabiles Fratres, de regno Choreae, de Sinensium Imperio regnisque finitimis , ubi neque atrocissimis cruciatibus nec dirissimo quovis mortis genere debilitata aut victa est Christianorum in fide constantia: loquimur de Conchinchinae ac Tonchini regionibus , in quibus ad extinctionem prorsus christiani nominis acerbissime recruduit ethnicorum immanitas. Quid enim memorabimus collegia, coenobia, templa, publicas privatasque aedes vel solo eversas, vel flammis absumptas ? quid christifideles referemus cujusque aetatis, conditionis, ordinis partim saevissime exagitatos, nudatosque rebus omnibus hac illae errantes vitam trahere coactos quovis supplicio acerbiorem, partim in carcerem detrusos, omnique tormentorum genere excruciatos? qui tamen in ferendis pro Christo suppliciis ac morte obeunda veterum Ecclesiae Martyrum fortitudinem retulerunt. Neque minus Nos tangit ac movet miserrima Christianorum per Syriam conditio. qui licet a crudelissimae caedis perpessione quieverint, assiduo turbantur metu ne compressus tantisper militaribus Europae copiis infidelium impetus in rapinas iterum caedesque furentius erumpat. Illorum Nos rele-