A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

13 scindere Catholicae Ecclesiae unitatem? De qua quidem necessaria unitate ita Christus Do­minus ad Patrem : „Non pro eis rogo tantum, sed pro eis etiam, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me es et ego in te.“ Atqui hujus unitatis vis et ratio omnino postulat, ut tamquam membra cum capite, sic universi per orbem fideles cum Romano Pontifice, qui Christi in terris Vicarius est, conjungantur et coalescant. Quamobrem ad Praedecessorem Nostrum sanctae memoriae Damasum scri­bebat Ecclesiae doctor Hieronymus: „Beatitudini tuae hoc est Petri Cathedrae communione consocior, supra illam Petram aedificatam Ecclesiam scio, quicumque extra hanc domum agnum comederit profanus est.“ Quantam vero memorati libelli auctor infert injuriam per­illustri Galliarum genti, utpote quam Catholicae unitatis retinentissimam schismaticis putat erroribus posse implicari! Quanta illius temeritas est, quod ab obsequio ac fide erga Apo- stolicam Sedem abstrahendum fore confidat Clerum illum et spectatissimos praesertim An­tistites, qui Praedecessores inter suos Irenaeum recenseant Lugdunensis Ecclesiae Pastorem praeclara ista scribentem: „Ad Romanam Ecclesiam propter potiorem principalitatem ne- cesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles;ft qui nullo fracti metu, nullo retardati periculo, tum voce tum scriptis Nostra Sanctaeque Sedis jura vindicare certaverint, Nohisque exhibere nunquam intermiserint certissima devotionis argu­menta! Quorum Nos, aliorumque per orbem Antistitum dum meritis ornamus praeconiis pastoralem curam, vigilantiam, firmitatem, ipsos licet sponte sua incensos erectosque ad Catholicae fidei defensionem, hortari tamen atque excitare pro hac temporum iniquitate non praetermittimus, ut quo validiores quotidie hostiles impetus fiant, eo firmiori animo susti­nendos ac frangendos curent, atque adeo commissos suae curae fideles de fallaciis insi­diisque admonere non desinant, quibus avellere ipsos a Matris Ecclesiae gremio vaferrimi homines connitantur. Jam vero ex damnando illo libello , quaenam tandem sint auctoris et ceterorum omnium consilia qui civilem Sanctae Sedi principatum extorquere conantur, de­tracta veluti larva manifeste deprehendimus. Scilicet nihil aliud intendunt ac moliuntur, quam ut Sanctissimae Religionis fundamenta subvertant. Id sane per provincias a civili Nostra dominatione injuste subreptas, id per reliquas Italiae regiones perfidissimis quibusque arti­bus studiose curari et videmus et ingemiscimus. Huc spectant disseminatae quaquaversus perversae sacrorum librorum interpretationes ad fidem corrumpendam, diffusa ad contami­nandos juventutis mores turpissimorum libellorum colluvies, invecta quocumque effraenis vi­vendi licentia, despecta proculcata Ecclesiae potestas, sacra immunitas violata, subducta ab auctoritate et vigilantia Episcoporum publica juventutis institutio omnisque doctrinae mo­rumque disciplina, praepositi docendo homines de religione prave sentientes, evulgatum in Umbria decretum de cunctis ferme religiosis familiis e claustro exturbandis, de extinguendis Collegiatis Capitulis, delendisque simplicibus cujusvis generis Beneficiis, piisque Sodalitiis eorumque bonis per summam injuriam occupandis; huc spectant conjecti in vincula eccle­siastici viri, ipsique sacri Antistites, quos inter Venerabilis Frater Archiepiscopus Urbinas nuper septus armis in custodiam traditus, et Cardinalitia etiam dignitate fulgens Venerabilis Frater Firmanus Antistes per vim abreptus a Sede sua, alioque relegatus, et ab omni commissi gregis curatione prohibitus, ac plures etiam Antistites et Sacerdotes e Regno Neapolitano vel in carcerem missi, vel ad fugam coacti; huc spectant, (nec sine acerbis­simo doloris sensu memoramus) patefacta per nonnullas Italiae civitates protestantibus templa, et publicae etiam scholae institutae, ubi in perniciem Catholicae Religionis quae­4*

Next

/
Thumbnails
Contents